Friday, November 13, 2009
Sicut lectoribus Graecarum litterarum tres sunt scriptores fabularum inter omnes insignes, sc. Aeschylus, Sophocles, Euripidesque, apparet quoque studentibus Indologiae corona stellata trium auctorum sanscritorum a quibus fabulae pulchritudinis eximiae nobis traduntur: Bhasa, Kalidasa, Bhavabhuti. Floruit quisque saeculis primi millennii post Christum natum. Quisque conscripsit opera sua apud aulam regiam, ad regem dilectandum. Sunt quoque de his historiae iucundae, in quibus res gestae in certaminibus poetarum heroicorum mirae videntur….quae haud scio an verae sint, quippe quia nonnullae humanam fidem excedant.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment