Sanscritarum studium litterarum bonarum incipere cupienti, si in mediam bibliothecam ruens nescioquid antiquorum auctorum volumen primum corripiat, res aliter cadat quam putaverit. Nam, inter alia, genera litteraria indica non omnino eadem sunt atque nostra europaea; huc accedit quod mythologia Indorum, multo copiosior quam Graecorum et fabulis et personis, satis ignota nobis est. Quae cum ita sint, lector noster, nomina concepta argumenta sibi maxime insolita perscrutans, animo iam dimissus, studium suum, inceptum sed non peractum, mox abiciet.
Si licet moneam, quidni incipiatur cum fabellis dramaticis sanscritis? Haec opera, cum monumenta artis poeticae indicae sint, lectoribus tamen nodus cognitionis illos petentibus qui vinciant nostras exspectationes atque alienas, facile patefaciunt praebentque. Sine dubio ars dramatica indica non eadem est atque nostra; nihilominus, illa ars, sicut graeca romanaque, utitur argumentis depromptis e traditione mythica, personis historicis vel epicis, et depictionibus affectuum non specialium sed generalium qui ad nos omnes pertinent. Hic possumus repperire quod pectus commoveat, desideria nostra secreta aperiat, cupiditatem participandi in vitis heroicis inflammet.
Initium igitur faciamus cum illa pulcherrima Shakuntala vel Vasavadatta, Agnimitra vel Madhava, quorum historiis mellifluis corda resonabunt
Wednesday, November 11, 2009
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment