Wednesday, November 4, 2009
De consolatione
Proximo anno, opus illud egregium Boethii Consolationem Philosophiae docere tirones in scholis Classicorum Studiorum coepi, opere quo, sicut uberrimo fonte et verborum et sapientiae pernecessario, non modo utor paene cottidie sed etiam carere iam non possum. Consolatio mihi videtur esse quod sanscritice designatur ratnaakaram: i.e. lapidicinae, quibus effodiamus gemmas historicas, philosophicas, prosodicas, zoographicas. In scholis utor versionem anglicam a Victore Watt effectam atque a domo editoriali Penguin editam. Nuperrime inveni Consolationem Boethii versam attice, cuius interpres Maximus Planudes, eruditissimus Constantinopolitanus, saeculo tertio decimo floruit.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment