Monday, November 16, 2009
Qui vitam unius ex tribus Atticis tragoedis narrare cupiat, indiciis non careat. Ex libris fere eiusdem temporis apparent historiae de familiis, de amicis, de moribus dictisque Euripidis, Aeschyli, Sophoclis; tales invenimus abundantes in lexicis, commentariis, encyclopaediis omnium saeculorum antiquorum medioaevalium humanisticorum. Huc quoque accedunt testimonia archaeologica, e.g. imagines depictae in operibus tesellatis. Quam dissimillimus est status indiciorum de auctoribus sanscritis. Est Kalidasa celeberrimus poeta Indus; paene nihil tamen de illius vita novimus praeter ea quae possunt divinari ex versibus poetae ipsius. Quia hi versus permulti sunt -- quod non prohibet quin plures desideremus! -- efficiunt ut coniecturas de auctore ipso multiplicemus. Quo saeculo floruit? Locus litterarius non exstat in quo patriam suam Kalidasa pronutiaverit. Sunt autem versus qui syllabis nominis imperatoris Indorum Vikramadityae ludentes videntur hunc regem ipsum significare. Potestne coniecturari, Kalidasam floruisse apud Vikramadityae regiam aulam? Sed ecce aporia: sunt tres reges nomine Vikramaditya praediti: quis recte nominari debet Kalidasae patronus? Licet poetam ascribere saeculo non solum primo ante Ch. N. sed quarto aut etiam sexto post Chr. N. Deinde in qua civitate floruit? In hac quaestione investiganda aliae aporiae apparent. Sunt nonnullae e.g. urbes descriptae magna cum cura in operibus Kalidasae, inter quas Ujjayini haud scio an carissima appareat poetae et diligentissime delineata sit. Estne ergo Kalidasa cives Ujjayinensis?
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment