Die Mercurii proximo acroasem de lingua sanscrita habui, sub auspiciis Societatis Glottologisticae WWU. Orationem constitueram optimam futuram esse si protreptice instigerentur eam audientes iuvenes glottologistae, qui se discipuli sic inscriberent in cursum academicum sanscritae quem praebitura forem trimestri vernali MMX.
Sic fiet prima occasio hanc linguam apud nos docendi discendique. Vero difficule est in nostra patria invenire cursum talis linguae classicae; de qua non multo distat communis Americanorum opinio ab ea quae vulgo pertinet ad linguam graecam latinamque. Haud mihi quidem est difficile intelligere qua re sic arbitretur vulgus; inter eruditos nostros autem sententia qua homines obsistunt ne haec lingua classica indica discatur paene eadem est atque vulgaris, monstrans quam exiguae contemnendaeque sint et cognitio nostra et existimatio Asiae meridionalis. Nam ex his tribus linguis Sanscrita est longe ditissima litteris bonis.
Friday, November 6, 2009
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment