Wednesday, November 18, 2009
Est Ujjayini inter antiquissimas urbes terrae Indicae. Iam tempore Buddhae et Mahavirae, sc. saeculo quinto ante Ch. n., erat vetusta metropolis regionis Malva, compitum quoque viarum ferentium ad oram Maris Arabicae et ad urbem imperialem Pataliputram. Per saecula permulta usque ad hodie opulentissima et rebus et artibus permanet Ujjayini; hic etiam apud aulam regiam Vikromadityae florebant saeculo quinto nostrae aetatis illa “navaratnani” vel novem gemmae: Dhanvantari medicus, Kshapanaka, Amarasimha, grammaticus atque poeta qui illud lexicon mirabile Amarakosha composuit; Shanku; Vetalabhatta, astrologus atque mathematicus; Ghatakarpara; Vararuchi, poeta atque philologus; Varahamihira atrologus, et Kalidasa.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment