Sunday, March 28, 2010

Lexica utilia

Hoc anno Athenis aliud lexicon latino-graecum emi, quod bis antea iam feci. Qua re tam saepe, interrogas? Quia non possum nimia adiumenta habere in legendo scribendo docendo discendo et graece et latine. Primum lexicon repperi anno bis millesimo quarto apud librariam Neam Hestiam in via Solonis; adhuc non oblita sum quanta commotione animi primo inspexerim illud Λεξικὸν λατινοελληνικόν ὑπὸ Εὐστρατίου Δ. Τσακαλώτου in editione tertio anni millesimi noningentesimi vicesimi primi; cuius praefatio, anno millesimo octingentesimo undenonagesimo confecta, vestitur in illa dialecto Graeca obsoleta καθαρευούσᾳ appellata. Post annis quattuor aliud nancta sum, apud mega-librariam Ἑλευθερουδάκου, Λεξικον λατινοελληνικον συνταχὲν ὑπὸ Στεφάνου Α. Κουμανούδου anno 1854; praefatio hic lingua graeca antiqua utitur. Recentissime emptum lexicon est hoc Κουμανούδου, sed in nova editione a Georgio Tourlio atque Antonio Sakellario editum anno 2009.

Saturday, March 27, 2010

Στρατιωτικὴ παρέλασις

Hac nocte Athenis redii, fessa fatigata lassitudine confecta, horarum enim quattuor et viginta erat iter: a xenodocheio ad aeroportum Athenarum, tum ad portum Amstelaedami, deinde Seattlum, denique Bellinhamiam, ubi filius me autoraeda domum deduxit. Brevissimum patet spatium inter sessiones academicas hiemalem et vernalem hic apud Universitatem Wasintoniae Occidentalis, sed peregrinatio differri non poterat, quod mihi oportebat negotia perficere in programmate Study Abroad Athenis, itinerarium confirmare, aedificia studentilia Athens Centre inspicere, situs archaeologicos ecclesias bizantinas aedificia neoclassica iterum visere. Haec erat prima mihi occasio urbis pergratissimae Athenaeorum spectandae mense Martio. Pratum Agorae Antiquae virebat, herbaceum atque perviride non sine floribus malvarum matricariarum (quas nos graece nominamus χαμαιμηλον), in rimis saxorum in rupibus Acropoleos florescebant plantae variae quas non videmus aetate vel autumno. Et ecce, die vicesimo quinto Martii (tum celebrantur feriae nationis Graecae) in via Panepistimiou pompam militarem spectavi gratissimo animo.

Tuesday, March 16, 2010

Ya wanna g’t sump’n t’eat?

Satis facile verba hanc locutionem ad latine exprimendam invenimus: Velisne cibum capere? Cupisne cibum sumere? Quod et graece facile enuntiandum esse debet…..quidni σῖτον λαβεῖν, sic ut ἆρα βούλῃ σῖτον λαβεῖν; Non mihi belle sonat, etiam si in vicem huius reponimus vocabulum προσφέρειν: βούλῃ σῖτον προσενέγκασθαι; Quid censes? Fortasse plures in hoc loco delitescunt ἀπορίαι....et oblectamenta! Nam nihil tam iucundum mihi videtur quam lexicon culinarium graecum. Ecce copia: non "cibus" tantum, sed σῖτος, σίτια, ὄψον, τροφή, ἐδέσματα, βρῶμα, τὰ βρωτά, χόρτος. Visne coquere discere? Elige vel τέχνην μαγειρικήν vel ὀψοποιητικήν vel σιτοποιητικήν. Si carnivora es, illam selige, μάγειρος ἢ μαγείραινα enim in carnario vel κρεωθήκῃ res coquinarias invenies. Licet σιτοποιός panes pares, οψοποιός fercula praebeas, μάγειρος corpora animalium seces….quod certo mihi non placet, quae χορτοφάγος sum. Praefero in ὀψοπωλίᾳ versari, ὀψοδαίδαλος fieri…..optime fiet si quoddam τραγηματοπώλιον inveniens ibi cafeam totum diem sorbillans λόγους ὀψοποιήσω.

Monday, March 15, 2010

Ab Epicteto bene enuntiata

Θάνατος, καὶ φυγὴ, καὶ πάντα τὰ ἄλλα τὰ δεινὰ φαινόμενα, πρὸ ὀφαλμῶν ἔστω σοι καθ ' ἡμέραν. Μάλιστα δὲ πάντων ὁ θάνατος. Καὶ οὐδὲν οὐδέποτε ταπεινὸν ἐνθυμήσῃ, οὔτε ἄγαν ἐπιθυμήσεις τινος. Quae hac nocte in animum mihi emendanti opera discipulorum atque reperienti aliquot plagia, venerunt.

Saturday, March 13, 2010

“Quid est enim temeritate turpius”

Aliud denuo trimestre exspectans, e vero auctorum romanorum thesauro lectiones discipulis depromptura sum. Ciceronis enim de natura deorum libros legent, Horatii Flacci carmina, Plauti aliquot fabellas, Senecae epistulas selectas. Etiam opera graeca in ratione duco, nam usibus scholae destinantur illi Βίοι οἱ παράλληλοι Plutarchi, libri tam amabiles verba animos sententiasque virorum praebentes qui maximi momenti in imperio romano exercendo fuerunt. Gaudium iterum legendi, docendi, disputandi de quibus praesumo, non sine pavore….nam aderunt cursu hoc trecenti paene iuvenes, qui nihil – omnino nihil – de mundo antiquo noverunt, nihil dignum studio suo agnoscunt in aetatibus praeteritis, nihil vivum commune intimum sibi ipsis volunt reperire in verbis auctorum meorum. Debemusne initium laboris cuius effectus tam necessarius videtur sine timore capere?

Tuesday, March 2, 2010

Maxime placet sententia Comenii (Ianua trilinguis Cap. L. [499]), "Schola est officina transfundendi eruditionem e libris in homines, ubi necesse habent exerceri juniores …non solum in literatura, sed in omnibus quae perficiunt naturam humanam: nempe ut praediscant recte sapere, recte agere, recte loqui." Imagines multiplicantur hoc in loco: illud ἐργαστήριον παιδείας praesertim, quod ante oculos evocat aedificium plenum hominum laborantium ad cingulum movens, quisquilias electronicas componentium vel armeniaca in pyxes metallicas trudentium vel pisces exossantium. Schola labores industriosissimos exigit. Ecce illa imago eruditionis transfundendae "e libris in homines," tamquam lac ab urceolo funderemus in pocula liberorum prandentium: quae eruditio est et dulcissima ut mel ut nectar et abundantissima, ut mar; cuius potio nos efficit ut omnia facilia reperamus. Quam ob rem mihi tam sordida tam tristis tam inutilis illa perennis altercatio de methodis linguae latinae recte discendae. Si industria, viribus corporis et animi, voluntate solida atque inflexibili potiti fuimus, omnia quae desideramus discere, discemus. Non est modo una recta methodos vel discendi vel docendi, sunt permultae: rem tene, eruditio sequetur.