Saturday, March 13, 2010

“Quid est enim temeritate turpius”

Aliud denuo trimestre exspectans, e vero auctorum romanorum thesauro lectiones discipulis depromptura sum. Ciceronis enim de natura deorum libros legent, Horatii Flacci carmina, Plauti aliquot fabellas, Senecae epistulas selectas. Etiam opera graeca in ratione duco, nam usibus scholae destinantur illi Βίοι οἱ παράλληλοι Plutarchi, libri tam amabiles verba animos sententiasque virorum praebentes qui maximi momenti in imperio romano exercendo fuerunt. Gaudium iterum legendi, docendi, disputandi de quibus praesumo, non sine pavore….nam aderunt cursu hoc trecenti paene iuvenes, qui nihil – omnino nihil – de mundo antiquo noverunt, nihil dignum studio suo agnoscunt in aetatibus praeteritis, nihil vivum commune intimum sibi ipsis volunt reperire in verbis auctorum meorum. Debemusne initium laboris cuius effectus tam necessarius videtur sine timore capere?

No comments:

Post a Comment