Hac nocte Athenis redii, fessa fatigata lassitudine confecta, horarum enim quattuor et viginta erat iter: a xenodocheio ad aeroportum Athenarum, tum ad portum Amstelaedami, deinde Seattlum, denique Bellinhamiam, ubi filius me autoraeda domum deduxit. Brevissimum patet spatium inter sessiones academicas hiemalem et vernalem hic apud Universitatem Wasintoniae Occidentalis, sed peregrinatio differri non poterat, quod mihi oportebat negotia perficere in programmate Study Abroad Athenis, itinerarium confirmare, aedificia studentilia Athens Centre inspicere, situs archaeologicos ecclesias bizantinas aedificia neoclassica iterum visere. Haec erat prima mihi occasio urbis pergratissimae Athenaeorum spectandae mense Martio. Pratum Agorae Antiquae virebat, herbaceum atque perviride non sine floribus malvarum matricariarum (quas nos graece nominamus χαμαιμηλον), in rimis saxorum in rupibus Acropoleos florescebant plantae variae quas non videmus aetate vel autumno. Et ecce, die vicesimo quinto Martii (tum celebrantur feriae nationis Graecae) in via Panepistimiou pompam militarem spectavi gratissimo animo.
Saturday, March 27, 2010
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment