Tuesday, March 2, 2010

Maxime placet sententia Comenii (Ianua trilinguis Cap. L. [499]), "Schola est officina transfundendi eruditionem e libris in homines, ubi necesse habent exerceri juniores …non solum in literatura, sed in omnibus quae perficiunt naturam humanam: nempe ut praediscant recte sapere, recte agere, recte loqui." Imagines multiplicantur hoc in loco: illud ἐργαστήριον παιδείας praesertim, quod ante oculos evocat aedificium plenum hominum laborantium ad cingulum movens, quisquilias electronicas componentium vel armeniaca in pyxes metallicas trudentium vel pisces exossantium. Schola labores industriosissimos exigit. Ecce illa imago eruditionis transfundendae "e libris in homines," tamquam lac ab urceolo funderemus in pocula liberorum prandentium: quae eruditio est et dulcissima ut mel ut nectar et abundantissima, ut mar; cuius potio nos efficit ut omnia facilia reperamus. Quam ob rem mihi tam sordida tam tristis tam inutilis illa perennis altercatio de methodis linguae latinae recte discendae. Si industria, viribus corporis et animi, voluntate solida atque inflexibili potiti fuimus, omnia quae desideramus discere, discemus. Non est modo una recta methodos vel discendi vel docendi, sunt permultae: rem tene, eruditio sequetur.

No comments:

Post a Comment