Thursday, January 28, 2010

torpedo

DiscuDic

Discipuli scholae graecae in opus Platonis "Menon" nomine nunc se incumbunt, ad quod intelligendum vires suos industriose contendunt. Insolita eis videtur illa similitudo torpedinis nigrae, qua utens Meno Socratem describit et quomodo auditores afficiantur interrogatis eius. Ecce indicia de torpedine, quae fortasse adiumento erunt eis:

Πολλὰ μέν ἐστι εἴδη ναρκων, διάφορα τὸ χρῶμα, τὴν μορφὴν, τὸ μέγεθος. Τὸ δὲ γένος διαγιγνώσκεται τῶ ἐν οὐρᾶι κέντρωι. ὑπάρχει γὰρ κέντρον τι ἐν ἄκραι τῆι οὐρπᾶι ὁμοιότατον ἀκάνθηι. ὡς ἐπὶ πόλυ οὐν ληφθεῖσα μόνον ἢ καταπατηθεῖσα ἢ ἄλλως ταραχθεῖσα, ἡ νάρκη τύπτει τῆι οὐρᾶι, ὁ δὲ κεντηθεὶς ναρκᾶι τὴν χεῖρα ἢ τὸ σκέλος, ὅπου ἐκεντήθη.

Ut tu lector/lectrix licet videas, scribo graece cupiens melior fieri in typis hellenicis ordinatri novi utando. Adhuc quales claves accentum circumflexum efficiant nescio….potes me adiuvare? Fonte hellenico "Greek Polytonic" utor.

3 comments:

  1. Accius Dianae SPD
    Accentum circumflexum clavi "[" ante vocalem pulsa scribere potes. Quod si vis iotam subscriptam addere, signa ita concinnes: "alt [" et vocalem. Vale.

    ReplyDelete
  2. Mitto tibi picturam maximi momenti ut bene graece scribere possis:

    http://img688.imageshack.us/img688/9671/griego.gif



    Valeas.

    ReplyDelete
  3. Hac pagina retiali utor :

    http://users.ox.ac.uk/~tayl0010/polytonic-greek-inputter.html

    Potest enim in ordinatro conservari ut 'Offline' scribas.

    ReplyDelete