Wednesday, January 6, 2010
Dies longiores fiunt paulo post Kalendas Januarias; caelum frigidum nunc frigidius fit dum serenum; nubibus obductum minus frigescit, plus minatur nivem. Mox germinantur croci atque ille flos quem nos "snowdrops" (quod est "gutta nivale") nominamus. Per fenestram nosocomii intuens contemplor montes Canadienses illuminatos nivibus splendentes conglaciatis.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
Breve narratio, pulchra autem. Hieme nascunt galanthi nivales (hisp.: campanillas, angl.: snowdrops), quibuscum albior nix videtur.
ReplyDeleteImaginem prospectus Canadiensis formosam nobis pinxisti. Paenitet illam a valetudinario tibi videnda sit. Ab domo tua mox hoc narres precor.
Cura ut valeas.
Ubi "breve" pro "brevis" mutandum est. Fefelli, nam humanus sum. Gratias.
ReplyDelete