Sapone quodam mirabili sodalis Michiko me nuper donavit. Vel accuratius dicerem saporis massam ipsam non tam mirabilem esse quam huius involucrum, quod rosacei coloris fert inscriptionem hanc:
Socrates (tm)
Aromatics
Lavender
Soap of the Greek Gods
Comprehendere difficile mihi est quomodo nomen illius philosophi (quod hic Socrates ille est manifestim videtur ex imagine faciei viri similis satyro, calvi, naso bulboso, naribus resimis, quae imago in involucro iuxta inscriptionem stat. ususne est ipse Socrates sapone hoc divino? Non credo, nam non nisi oleo lavatum erat illud corpusculum philosophicum. Ego quidem hoc sapone deorum graeorum his in diebus utor in lavando maritum, qui iam domum a nosocomeio regressus me balneatricem suam desiderat.
Monday, January 18, 2010
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
Qua re dii graeci se non lavaturi erant?
ReplyDeleteForsitan sero, sed tandem saponem iis iam habent!. Hahahaha.
Ac nihil melius quam imago Socratis ut iste sapo vulgetur.