Saturday, January 9, 2010

Cento

Paucae sunt voluptates maiores quam illa dormiendi simul cum quibusdam amatis mammiferis. Marito meo in grabato apud nosocomeium adhuc iacente (qui die proximo Mercurii domum redibit!), ego ipsa cum tribus animalibus per singulas noctes domi dormio: cum Demetrio, cane amplo et grandi; cum Praefecto Classis, caniculo parvulo et rotundo; et cum Lucida, fele obesa et animo materno dotata, cuius versicolor pellis coloris "calico" similis est stragulo centonti.

2 comments:

  1. Homo homini lupus, canis autem homini carissimus amicorum ;)


    Valete, tu et maritus tuus.

    ReplyDelete
  2. Nobis scire maritum tuum tandem domum propediem redire, maxima laetitia est. De ceteris, duo canes catullaque una rara societas vel permixtio mihi videtur; sed ubi animus amicalis probusque, illic omnia bona virescunt.
    Spem habemus ut valeas (potius, ut valeatis).

    ReplyDelete