Monday, October 18, 2010

Risus argenteus

Discipuli tertii anni, qui hoc trimestri litteras latinas scriptorum republicanorum mecum legunt, exercitia varia scribunt de tropis in lectionibus repertis. Procul dubio nec ignorare imagines in poetis nostris licet nec negare quam momenti sint…..sed aliquando difficile est discutere subtiliora cum tironibus. Praeterita hebdomade pensum in metaphoris explicandis dedi: explicate, inquam, imagines in translationibus his: cerebrum lapideum, sanguis glacialis, risus argenteus. Satis recta responsa, quamquam "risus argenteus" certe eis aenigmati erat. "Risus argenteus," scripsit puella, "est is qui habet dentes pulchros." Alia puella, cuius risus re vera pulchre sonat: "Risus argenteus est ei cuius risus amoene sonat." Simpliciter respondit iuvenis, "Risus gratus est." Quibus lectis non recte despondeo – nam alumni mei boni sunt, amabiles atque acuti quamquam iuvenes – pensum autem illud dat satis quod pensitem.

1 comment:

  1. Risum argenteum habet Ion, qui γελᾷ ἀργύριον λαμβάνων.

    ReplyDelete