Saturday, October 16, 2010

Πλοῦτος redux

Aristophanes, comoedus graecus et (mea quidem sententia) interpres conditionum vitae humanae etiam ad nostram aetatem et nos ipsos pertinens, fabellam lautam cui nomen Πλοῦτος Athenis 388 acn edidit. In qua comoedia mihi maxime arridet sermo quidam inter heroa nostrum Chremylum et Paupertatem, deam vel angelum quendam Penuriae. Chremylo, qui illum caecum deum divitiarum Plutum capiens domumque adducens credit, si sanum atque usu oculorum denuo instructum Plutum reddiderit, mox omnibus hominibus probis honestisque divitias deum esse daturum, adversatur Penuria. Negat Chremylum tam rapide festinare ad consilia effectum debere: nam quis vero meliores homines efficiat? Utrum Plutus? An Penuria ipsa? Nam – ut explicat Penuria – divitiae nobis donant nec commoda nec beneficia sed pestem perniciemque, καὶ τὴν γνώμην καὶ τὴν ἰδέαν. Παρὰ τῷ [Πλούτῳ] μὲν γὰρ ποδαγρῶς καὶ γαστρώδεις καὶ παχύκνημοι καὶ πίονές εἰσιν ἀσελγῶς, παρ' ἐμοὶ δ' ἰσχνοὶ καὶ σφηκώδεις κτλ. Homines meliora consulunt rei publicae dum pauperes, pessima divites: ὁπόταν μὲν ὦσι πένητες, περὶ τὸν δῆμον καὶ τὴν πόλιν εἰσὶ δίκαιοι, πλουτήσαντες δ' ἀπὸ τῶν κοινῶν παραχρῆμ' ἄδικοι γεγένηνται, ἐπιβουλεύουσί τε τῷ πλήθει καὶ τῷ δήμῳ πολεμοῦσιν. Potius quam redarguens Penuriam falsa dixisse, Chremylus eam ab scena fustibus trudit – quod saepe in fabellis suis facit Aristophanes terminum ponens ad argumentum non bene probatum.

Ego dubito, metuo ne fallar, in aporiis haereo. Estne Penuria semper reicienda? Nonne debemus distinguere Penuriam vel Paupertatem ab Inopia et Egestate? Nonne est aliquid virtutis in tenuiter vivendo?

Oratores publici numquam de his disputant.


 


 


 

1 comment:

  1. Humaniores artes a nonnullis feruntur discipulos docere bonam vitam sine cura pecuniae agi posse: hoc enim iis bonum esse, quippe qui sine pecunia dubio procul sint victuri. Fortasse eandem ob causam oratores publici de penuriae virtutibus tacent: nam nemo nisi academici eruditi (itaque delirantes) eis crederent, si paupertatem laudarent, quoniam obesa in republica McDonaldensi nulla ratio tenuiter vivendi potest pollere. Nonne cum hoc vis fricta poma terrestria?

    ReplyDelete