Sunday, October 10, 2010

Inertia

Quamquam plus quam antea mihi videor negotiosa, non sine cunctatione plurima ad Samsonem illum Blogistam appropinquor. Et qua de causa? Procul dubio per inertiam ipsam vel consilii diffidentiam cunctor, nam satis multa sunt narranda et eodem tempore nihil, quod est signum animi ignavissimi, nonne? Quid de itinere Graeco cum discipulis – quod satis salubre omnibus evenit? Quid de cursu Linguae Latinae tertii anni, nuper creato, sine usu linguae anglicae? Fortasse mentionem facerem de libro nunc in prelo, de indagationibus tam belle promittentibus segetem felicem, de schola graeca qua tam belle et discipuli et ego graece loquimur?

Immo, melius mihi videtur initium huius anni scholaris facere agenti gratias vobis lectoribus: inertiam iam passa, fortasse plura mox fingam. Precemur.

1 comment:

  1. Equidem gestio audire nova de schola apud vos instituta cuius discipulis usus sermonis Anglici negatur necnon de libro qui in lucem mox edetur. Quibus de rebus precor ut tu mox plura nobis narres!

    ReplyDelete