Tuesday, June 29, 2010

Nonne et Hegius κεχαρισμένος?

Pro his versibus Alexandri Hegii iucundis gratias illi σοφῷ Paulo Pendzig ago, eos citanti in tractatulo "Die Anfänge der griechischen Studien in den gelehrte Schulen Westdeutschlands" [Neue Jahrbücher für das klassische Altertum, Geschichte und deutsche Literatur und für Paedagogik 46: 1920 pp 171-2):

    Quisquis Grammaticam vis discere, discito Graece.

    Ut recte scribas, non prave, discito Graece.

    Si Graece nescis, corrumpis nomina rerum.

    Si Graece nescis, male scribis nomina rerum.

    Si Graece nescis, male profers nomina rerum.

    Lingua Pelasga vetat viciosos scribere versus.

    Lectio quem Plinii delectat, discito Graece.

    Hieronymum teneas vigilans tu discito Graece.

    Ne versus scribas viciosos discito Graece.

    Argumentari quisquis vis, discito Graece.

    Quisquis Rhetoricen vis discere, discito Graece.

    Scire Mathematicam quisquis vis, discito Graece.

    Artibus es medicis qui aptus, discito Graece,

    Morbis nam cunctis sunt indita nomina Graeca.

    Argolicum nomen cunctis liquet esse figuris.

    Artes ingenuae Graio sermone loquuntur,

    Non alio; quibus haud nomen dat lingua latina,

    Ad summam doctis sed debent singula Graecis.

Quibus licet addam, "Quisquis Graece non discit, docens scribensque Latine ἀποσαλεύει καὶ ἐπ' ἀγκύρας."

1 comment:

  1. Equidem his ab versibus laudatis paulo dissentire volo: nam certius certo habeo omnes versus, quos ego quolibet sermone, etiam Graeco, pangere conar, fore viciosos. Talis enim sum discipulus.

    Porro, si docti censent nomina Graeca esse cunctis morbis imponenda, nonne debemus supsicari linguam Graecam esse discipulis quodamodo... insalubrem?

    ReplyDelete