Monday, June 28, 2010

Rodolfus Agricola ΠΡΟΜΑΧΟΣ


 

In epistola ad Alexandrum Hegium, Agricola, lumen illud magnum renascentiae humanisticae theodiscae haec scripsit: "In Graecis, in quibus quantumvis parum effecerim, possumus tamen affirmare, neque operae me neque impensae poenitere." Loquebatur Agricola studiis de suis linguisticis. Non longo antea discere linguam hebraicam coeperat, quae molestiae tantum negotium ei exhibebat "ut mihi videar cum Antaeo luctari, et multo plus laboris in his quam in Graecis exhaurire nisi forte tamen aequiore animo praeteritorum meminimus laborum, quam praesentes subimus. Verum utcumque sit, decretum est persistere."

Quam reverenter haec lego. Sine munere academico, instigato non nisi amore linguarum classicarum (in quibus Hebraica includitur), Agricolae tamquam privilegio erat occasio linguis studendi. Non pensum dolorosum, non opus laboriosum sed …. nescio quomodo appellemus hanc cupiditatem, hanc appetentiam discendi.

Quotus quisque nostrum est qui tam gestiat? Hodie nos classici de floccis conquerimur, vagimur si concives nostri studia humanistica non satis ament, non satis pecuniae dare velint facultatibus artium. Non exstat inter nos vir talis atque Agricola, cuius desiderium ipsum vitam efficiat auream.

Cantilenam iucundissimam a Andrea Mikroutsiko compositam recenter audivi : τί θα ήμουν αν θα σ'έχανα...θα 'μουν ένα κουτσουράκι, τόσο δα μικρούτικο. ....quae huc pertinent. Rodolfe mi, tu tamquam defensor studiorum nostrorum videris; es lux sine qua animum despondeo. Tamquam ignis e specula sublatus, viam ostendis. Sine te trunculus, fragmentulum.

No comments:

Post a Comment