Die praeterito Veneris acroasem de Catilinae conspiratione in schola litterarum romanarum habui, auctor cuius Sallustius Crispus est ille qui etiam Jugurthinum bellum conscripsit. Decimo e capitulo locum hunc discipulis elegi, "Nam avaritia fidem, probitatem, ceterasque artes bonas subvertit, pro his superbiam, crudelitatem, deos negligere, omnia venalia habere edocuit." Cuius loci textus anglicus dat, "For avarice subverted honesty, integrity, and other honorable principles, and, in their stead, inculcated pride, inhumanity, contempt of religion, and general venality." Quod verbum "venality" non bene intellegantes petiverunt a me discipuli quid significaret; qua de causa initium explicandi feci….atque paene eodem tempore desivi. Nam quomodo liceret mihi eis explicare conceptum tam familiare? Terruit, non possum negare, atqui me puduit plura dicere. Nam paene cotidie juvenes interrogant, "What can I do with a Classics degree?"….et ego responsa venalitate tincta notata maculata dans eis demonstro quomodo linguis classicis imbuti acervos divitiarum accumulare possint.
No comments:
Post a Comment