Platea Syntagma in urbe media Athenaeorum satis placata nunc videtur. Nihil de tumultibus publicis post diem Mercurii praeteritae hebdomadis a mediis radiophonicis aut televisicis nuntiatum. Etiam nihil de amicis Athenaeis habeo auditum. Imagines in interreti non nisi Syntagma plateam ostendunt: quid de ceteris partibus Athenarum?
Vicus urbis qui mihi maxime placet Exarchia nominatur. Strepitosus vividus ambulantibus refertus qualibet hora diei noctisque est, nam incolae student apud universitatem Polytechnic, graffiti pingunt, mundum scrutantur, philosophantur. Hic commotiones finis anni 2008 exortae, hic illae notae anni 1973 in quibus iuvenes Ελεύθεροι Πολιορκημένοι necati erant.
Sine dubio in Platea Exarchia aliquid accidit praeterito die Mercurii…quid hoc fuerit nescio.
No comments:
Post a Comment