Sunday, April 11, 2010

De Vestibulo Comenii

Paene cotidie emissiones electronicas ausculto latinas quas gratis praebet auditoribus ille industriosissimus et bene in interreti notus iuvenis Britannus cuius nomen Evan der Millner vel Molendarius. Has emissiones vel pod-casts invenietis ad I-Pod vestrum aptatas apud I-Tunes sub titulo "Latinum." Ab variis fontibus deducit locos suos Evan noster, amabilis fautor rerum classicarum et, ut videtur, humanisticarum, nam apud situm eius nuper inveni PDF antigraphum illius libri scholaris nomine "Vestibulum Ianuae Latinitatis" a Johanne Amos Comenio conscripti. Libellus quam pulcher est! Exemplar Molendarii Latinas sententias praebet iuxta sententias hungarice versas, quae Latinae procul dubio erunt utilissimae discipulis linguae archaeograecae, quo sermone hic vertam in usu alumnorum carissimorum.

Introitus    ἡ εἴσοδος

  1. Venite pueri.            Ἔλθετε, παῖδες,
  2. Discite latinam linguam,        μάθετε γλῶτταν Ἀττικήν
  3. Pulchram et elegantem.        καλὴν καὶ κομψήν.
  4. Comprehendite,            Συλλάβετε,
  5. pro vestro captu,            ὥς γε κατὰ ὑμᾶς,
  6. varias res,                ποικίλα πράγματα,
  7. sapientiae semina.            τὰ τῆς ἐπιστήμης σπέρματα.
  8. Deus vos iuvabit,            Θεὸς συνεργήσει,
  9. praeceptores amabunt,        οἱ διδάσκαλοι φιλήσουσιν,
  10. alii laudabunt,            οἱ ἄλλοι ἐπαινήσουσιν,
  11. ipsi gaudebitis.            ὑμεῖς αὐτοὶ χαιρήσετε.
  12. Si principium difficile,        Εἰ χαλεπὴ ἡ ἀρχ    ή,
  13. medium erit facile,            τὸ μέσον ἔσται ῥᾲδιον ποιῆσαι,
  14. finis iucundus.            τὸ τέλος ἡδύ.


 

No comments:

Post a Comment