Tuesday, December 8, 2009
Qua de causa Americani pelliculas tolerabiles de Graecia non faciunt?
Sunt sine dubio non paucae pelliculae a Graecis vicesimi saeculi atque vicesimi primi quae mihi maxime placent: Stella, exempli gratia, atque Pote ten Kuriake (in his quid non est diligendum?); historicae ut Nymphae; recentior illa periucunda imaginaribusque viribus impleta Politike Kouzina. Sunt autem pelliculae quae maxime displicent, et hae ab Americanis de Graecis pactae: inter pessimas nunc (praeterita nocte visam) possum numerare hanc nomine Mea Vita in Ruinis. Certe primagonistria Nia Vardalos, zaftig atque amabilis, corda nostra attrahit; argumentum autem incredibile stomachum movet, personae animum repellunt, conceptum totum ruinosissimum est.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment