Wednesday, December 16, 2009
Mundus Sophiae
Die Veneris praeteritae hebdomadis ultimam probationem sessionalem administravi. Erant etiam libelli, tractatuli, pensa hercule permulta quae deberem emendare, quibus notae assignandae essent. Dies Saturni, Solis, Lunae longos mihi et molestos serviliter laboravi sed -- gratias Deo -- non multo ante illam "lineam mortis" notas discipulis reddidi. Iam feriae incipiunt. Primum opus mihi erat inspicere pelliculam quandem alumnis meis destinatam quae Mundus Sophiae nominata in mythistoria scriptoris norvegiensis Jostein Gaarder fundata mihi commendata erat ut fabella et grata et plena utilitatis scholasticae. Quae sine dubio accuratissime descripta fuit. Historia Sophiae, adulescentulae quaerentis ut cognoscat quis et cuias ipsa sit, spectatores animosos capiet atque permulcebit. Quod et Socrates et Plato, attice loquentes, partes suas in pellicula agunt, mihi quidem est delectationi gratiosissimae. Tota opera apta decora iucundissima. Necesse autem est subtitulos hispanice legere nisi linguam norvegiensem scis....Haec digna pellicula oculos Americanos ad se adhuc (ut videtur) non convertit.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment