Inter omnes qui maximi callent arte linguae Latinae artificiose publiceque agendi nobis notissimi sunt illi qui se in disciplina oratoria exercuerunt. De declamationibus eorum indicia multa tradita sunt in libris Philostrati de vitis sophistarum et in epistolis Libanii, nonnullae quidem orationes – panegyricae, nuptiales funestae, olympicae – etiam nunc extant, ita compositae ut ostendant quam stricte auctores regulas Menandri Rhetoris secuti erint.
Quamquam aeque ornatae festivaeve non videntur acroases academicae publice actae, tamen et ingenium et scientiam hominis cuiuscuius eruditi patefaciunt; quale genus sermonis describitur in capitulo sexto libri decimi sexti illius operis quod notum est nobis sub titulo Noctes Atticae. Hic refert Aulus Gellius de acroase a se audita Brundisii, dum medio in itinere a Graecia Romam cessat reficiturque illo oppidulo maritimo et somnulento. Eo tempore litterator vel grammaticus – ludi magister – quidam publice praebebat exemplum mercis suae, quod est facultas poetarum libros explicandi: “Experiundum se vulgo dabat” ait Gellius, sicut pudicitiam suam vel auctorum a Gellio bene amatorum venalem habebat.
Legebat barbare insciteque Vergilii septimum . . . . et iubebat
rogare se, si quis quid omnium rerum vellet discere.
Erat ille tam confidens – vel tam protervus – ut se auctorem in rebus philologicis omnibus praestaret. Gellius “Ego” inquit “indocti hominis confidentiam demiratus” laqueum verbalem illi sponte ponens rogavit de vocabulo quodam in versibus iam lectis.
centum lanigeras mactabat rite bidentis (Aen. 7.93)
Quid velit “bidentis”? quaerit Gellius, cui responsum dat grammaticus rapidum et minime aptum immo stolidissimum. Quo facto, Gellius e memoria versum Pomponii atellanarum poetae producens vi hac philologica grammaticum miserum robuste subicit.
Tria sunt indicia in hoc capitulo de inscientia illius grammatici:
l. non potest ille recte legere, i.e. ignorat leges prosodiae Latinae;
2. nescit historias vocabula nomina in versibus a poeta posita;
` 3. legit –non recitat – versus vergilianos.
Quod demonstrat grammaticum illum versus in animo numquam posuisse, numquam memoriae tradidisse. Qua de causa non recte docere potest.
Tuesday, May 26, 2009
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment