Tuesday, August 10, 2010

Timor errandi, timor moriendi


Mihi anglice scribenti licet paginas innumeras complere: sic testes fiant discipuli liberi soror amici omnesque quibuslibet epistolas mittam. Difficile est anglice non scribere. . .paginam post paginam post paginam usque ad infinitum.

Quod numquam convenit mihi latine scribenti: tunc ita fit ut , stylo digitis retento sicut fragmento ligneo in manibus naufragi, ante scidulam vacuam sedeam, scruter, mediter, surgens crustulum inventum eo, omnem spem operis mox perficiendi abiciam.

Et quam ob rem? Sine dubio non fit ex incapacitate: satis volubile garrio latine, nugor blatero alucinor hariolor latine…. Cum amicis confabulans, satis saepe et anglice et latine modo barbarico loquor, quod me non vexat. Qua re ergo tempore ipso cum scribere coeperim, mens stupet, vis imaginandi torpet?

Oritur, procul dubio, tanta impotentia ex timore ne alii me tardam et retusam animi esse iudicent: timor satis puerilis sed non sine causa. Estne remedium? Fortasse non nisi nutriam cutem multo duriorem….nam non possum negare: latinizare et volo et debeo. Ut guru quidam explicat, eloquentiam describens, "Primus ad Eloquentiam gradus studium est Elocutionis. . .priusque loqui est, quam copiose et sapienter loqui;…[Elocutio] difficillima, ab ipsis exorta latinae linguae rudimentis, humaniorum subinde literarum opera excolitur, lectione alitur, perficitur usu; cumque ceterae oratoris partes plurimum naturae debeant, hanc nullus nisi arte assequi potest."

Ego, quae omnino careo ingenio, nihilominus possum arte i.e. studio grammaticae lectione auctorum usu sermonis assequi elocutionem: sed non SINE his methodis…..ergo o lector mi, estote praemonitus: ego cerrita stupida stultissima sum. Damnentur soloecismi, man the torpedoes, full speed ahead.

No comments:

Post a Comment