Friday, October 30, 2009
Culina Cretaea
"Mihi si linguae centum sint oraque centum," non possim satis celebrare culinam cretensem atque gaudia mensae cretaeae. Quomodo satis laudare mel montis Diktes, sapore florum Thymi serpilli imbutum? Quomodo acerbitatem yoghurti, illius lactis coagulati de quo nos Americani, assuefacti nesciocui imitatione producto, imaginem nec in animo nec in ore concipere possimus? Mare Libycum Cretam quinquaginta generibus piscium fructuumque maris donat. Ore Leuka viginti genera viridium agrestium praebent ut nos vel cruda in acetariis vel cocta in crustis delectent. Fici, aurantia, mala granata, persica, armeniaca, pira pendent de ramis in hortulis singulis, ubi Lycopersica splendent, melongenae luce sua tenui nitent. Ex quibus autem donis Naturae Cereris Pomonae dignissima laudis mihi videtur oliva, non sine oleo suo: quadringeniens centena milia arborum dant Cretibus mundoque oleum baccasque maximae claritatis.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment