Tuesday, August 10, 2010

Timor errandi, timor moriendi


Mihi anglice scribenti licet paginas innumeras complere: sic testes fiant discipuli liberi soror amici omnesque quibuslibet epistolas mittam. Difficile est anglice non scribere. . .paginam post paginam post paginam usque ad infinitum.

Quod numquam convenit mihi latine scribenti: tunc ita fit ut , stylo digitis retento sicut fragmento ligneo in manibus naufragi, ante scidulam vacuam sedeam, scruter, mediter, surgens crustulum inventum eo, omnem spem operis mox perficiendi abiciam.

Et quam ob rem? Sine dubio non fit ex incapacitate: satis volubile garrio latine, nugor blatero alucinor hariolor latine…. Cum amicis confabulans, satis saepe et anglice et latine modo barbarico loquor, quod me non vexat. Qua re ergo tempore ipso cum scribere coeperim, mens stupet, vis imaginandi torpet?

Oritur, procul dubio, tanta impotentia ex timore ne alii me tardam et retusam animi esse iudicent: timor satis puerilis sed non sine causa. Estne remedium? Fortasse non nisi nutriam cutem multo duriorem….nam non possum negare: latinizare et volo et debeo. Ut guru quidam explicat, eloquentiam describens, "Primus ad Eloquentiam gradus studium est Elocutionis. . .priusque loqui est, quam copiose et sapienter loqui;…[Elocutio] difficillima, ab ipsis exorta latinae linguae rudimentis, humaniorum subinde literarum opera excolitur, lectione alitur, perficitur usu; cumque ceterae oratoris partes plurimum naturae debeant, hanc nullus nisi arte assequi potest."

Ego, quae omnino careo ingenio, nihilominus possum arte i.e. studio grammaticae lectione auctorum usu sermonis assequi elocutionem: sed non SINE his methodis…..ergo o lector mi, estote praemonitus: ego cerrita stupida stultissima sum. Damnentur soloecismi, man the torpedoes, full speed ahead.

Friday, July 30, 2010

CONVENTICULUM LEXINTONIENSE

Procul dubio mensis iulius quotannis eluminatur nobis americanis illo latine loquentium conventu, cuius guru Terentius Tunberg mea quidem sententia inter homines hodiernos in mundo latinitatis caelestibus primus et liberalitate et humanitate. Sunt alia certo conventicula ad Musam dicacem nostram colendam, quorum participes se latinitati favere studere servire satis strepitose affirmant. Curatius inspice autem hos greges et, nisi fallor, satis commoda eis peculiaria invenietis. Quid de sectis, quid de agendis privatis dicam? Nos deterrent, nos excludunt plus quam alliciunt. Nunc scrutare conventiculum tunbergiense, quod spectat ad nihil nisi ad nutrimentum latinitatis inter nos cives plebeios communes pervulgares….profecto fines liberales, profecto scopus mirabilissimus. Conventiculum lexintoniense mihi quidem videtur exemplum optimum illius quod potest accidere si ex animo gaudemus paedia philologiaque nostra cotidie utentes.

Friday, July 16, 2010

De paedia lutherana

Saepe ante oculos habeo his in diebus opera illorum hyper-magistrorum qui ipsi saeculo decimo sexto incipiente fuerunt Academia, inter quos principia institutionesque Reformationis efficiebantur, in quibus tamquam seminario germina universitatis studiorum "humanisticae" radices egerunt.

Sine his scriptoribus – Melanchthone, Burenio, Chytraeo, Camerario, Sturmio, Crusio, tam multis! – Lutheranismus etiam concipi non potest. Qua de causa hic velim vos certiores facere de conventu academico (atque – ut mihi videtur -- lutherano) "Lutheranism and the Classics," in civitate Indiana, Castris Wayne, Kal. Octobribus huius anni. Doctores Ioannes Bruss, D.A. Meyer, Ioannes Nordling, et Carolus Springer (ac lumina aliquot obscuriora, inter quae ego) de rebus lutheranis classicis lutherano-classicis classico-lutheranis disserent.

De thesi meo, interrogas? Ut saepissime de illo ἰφθίμῳ ἀγαυῷ θαυμασίῳ ἀνδρί Ioanne Posselio, qui linguae graecae tam ardenter studebat ut verteret documenta lutherana non modo graece, sed etiam heroice. Ecce incepta Symboli Apostolici a Posselio μεταμορφωσθέντα :

Παμμεδέοντι θεῷ γενετῆρι ἐόντι πέποιθα,

ὃς κτίσε τὴν γαῖάν τε καὶ οὐρανὸν εὐρὺν ὕπερθεν.

(Si ignoveritis Symbolum, sic incipit: "Credo in Deum patrem omnipotentem Creatorem caeli et terrae".]
 

Nonne bellum? Nonne pulchrum? Posseli, te adamo.

Monday, July 5, 2010

Sermones vernaculi: vox populi vox egoismi

Quod his in diebus triumphat lingua anglica negari non potest. Aliquot diebus ante, virum [anglicum] audivi describentem linguam "globish", quae sine dubio anglica est … quamquam tam curta truncata circumcisa ut vix credam eam esse linguam adultorum vel etiam adulescentium: lingua globish est idonea infantibus anglice loqui discentibus. Quomodo censeam hanc patois dignam hominibus legatis clericis mercatoribus esse?

Nescio qua re nos lingua latina, quae plane idonea sit tali usui, peregre non utamur communicandi colloquendique causa. Qua re tam pretiosi tam necessarii ducuntur sermones vernaculi? Sine dubio coeperat noster amor vesanus vernaculorum usurpandorum annis sexti decimi saeculi: cum civitates "nationales" crescerent, repugnabant auctoritatem eorum extra fines, ut ecclesiae romanae, imperatoris etc. Lingua cuiusque gentis ascendit; Latina, nec "aliena" nec "propria," neglegitur; ratio eius usurpandae amittitur. Loquimur legimus scribimus utentes sermone vernaculo quia adiungi uni nationi – nostrae – cupimus. Nonne autem est usus vernaculi nostri unius, egoismus ipse? Nonne est hoc genus Jingo-ismi? Nec cupimus nec callemus cum aliis colloqui. Si forte discere linguae aliorum constituimus, sic agere lucri causa volumus videri. Nonne nos huius pudeat?

Ego saltem, vesana iam pridem existimata (immo etiam "crackpot"), colloqui scribere meditari discere docere ludere agere latine quam saepissime nos exigo.

Mundus mensuram pretii rerum aestimandi quodam tempore futuro mutabit….sic semper agit mundus.

Haud dubio quin olim voluntas ipsa sermocinandi cum aliis suffectura sit nos denuo incitare in studia latina.

Tuesday, June 29, 2010

Nonne et Hegius κεχαρισμένος?

Pro his versibus Alexandri Hegii iucundis gratias illi σοφῷ Paulo Pendzig ago, eos citanti in tractatulo "Die Anfänge der griechischen Studien in den gelehrte Schulen Westdeutschlands" [Neue Jahrbücher für das klassische Altertum, Geschichte und deutsche Literatur und für Paedagogik 46: 1920 pp 171-2):

    Quisquis Grammaticam vis discere, discito Graece.

    Ut recte scribas, non prave, discito Graece.

    Si Graece nescis, corrumpis nomina rerum.

    Si Graece nescis, male scribis nomina rerum.

    Si Graece nescis, male profers nomina rerum.

    Lingua Pelasga vetat viciosos scribere versus.

    Lectio quem Plinii delectat, discito Graece.

    Hieronymum teneas vigilans tu discito Graece.

    Ne versus scribas viciosos discito Graece.

    Argumentari quisquis vis, discito Graece.

    Quisquis Rhetoricen vis discere, discito Graece.

    Scire Mathematicam quisquis vis, discito Graece.

    Artibus es medicis qui aptus, discito Graece,

    Morbis nam cunctis sunt indita nomina Graeca.

    Argolicum nomen cunctis liquet esse figuris.

    Artes ingenuae Graio sermone loquuntur,

    Non alio; quibus haud nomen dat lingua latina,

    Ad summam doctis sed debent singula Graecis.

Quibus licet addam, "Quisquis Graece non discit, docens scribensque Latine ἀποσαλεύει καὶ ἐπ' ἀγκύρας."

Monday, June 28, 2010

Rodolfus Agricola ΠΡΟΜΑΧΟΣ


 

In epistola ad Alexandrum Hegium, Agricola, lumen illud magnum renascentiae humanisticae theodiscae haec scripsit: "In Graecis, in quibus quantumvis parum effecerim, possumus tamen affirmare, neque operae me neque impensae poenitere." Loquebatur Agricola studiis de suis linguisticis. Non longo antea discere linguam hebraicam coeperat, quae molestiae tantum negotium ei exhibebat "ut mihi videar cum Antaeo luctari, et multo plus laboris in his quam in Graecis exhaurire nisi forte tamen aequiore animo praeteritorum meminimus laborum, quam praesentes subimus. Verum utcumque sit, decretum est persistere."

Quam reverenter haec lego. Sine munere academico, instigato non nisi amore linguarum classicarum (in quibus Hebraica includitur), Agricolae tamquam privilegio erat occasio linguis studendi. Non pensum dolorosum, non opus laboriosum sed …. nescio quomodo appellemus hanc cupiditatem, hanc appetentiam discendi.

Quotus quisque nostrum est qui tam gestiat? Hodie nos classici de floccis conquerimur, vagimur si concives nostri studia humanistica non satis ament, non satis pecuniae dare velint facultatibus artium. Non exstat inter nos vir talis atque Agricola, cuius desiderium ipsum vitam efficiat auream.

Cantilenam iucundissimam a Andrea Mikroutsiko compositam recenter audivi : τί θα ήμουν αν θα σ'έχανα...θα 'μουν ένα κουτσουράκι, τόσο δα μικρούτικο. ....quae huc pertinent. Rodolfe mi, tu tamquam defensor studiorum nostrorum videris; es lux sine qua animum despondeo. Tamquam ignis e specula sublatus, viam ostendis. Sine te trunculus, fragmentulum.

Saturday, May 29, 2010

De scholis sanscriticis

Eis quorum re fert sermonem utrumque et discere et docere non sine paediae litteris classicae, beneficio erit oculos in tractatulum Edwinii Gerow [JAOS 122.4 (2002)pp 661-693] conicere. Doctissimus Gerow, professor emeritus apud collegium Reed, methodum linguae docendae sanscritae ab antiquitate traditam hic explicat, methodum quam nos et translaticiam et sine dubio "activam" nominare debemus. Nam Indi multa per saecula linguam "litterariam" sanctamque suam -- illam etiam देववाणीम्, sermonem deorum – viva voce usurpant, verba haec pulchra profunda antiquissima proferentes eloquentes cantitantes. Hoc in tractatulo, cuius titulus est "Primary Education in Sanskrit: Methods and Goals," Prof. Gerow rationem disciplinae quandem linguisticae describit quam nos eodem tempore esse et primiaevalem et hodiernam agnoscemus. Exempli gratia, pueri paene infantes sermonem sanscritum discere incipiunt memoriae suae 13,000 vocabula sancritica lexiconi अमरकोशस्य committentes, dum cotidie repetunt oratiunculas inter se colloquentes in modo grato illis magistris qui Colloquiorum Latinorum usum in scholis suadent. [p. 665].