Wednesday, December 16, 2009

Mundus Sophiae

Die Veneris praeteritae hebdomadis ultimam probationem sessionalem administravi. Erant etiam libelli, tractatuli, pensa hercule permulta quae deberem emendare, quibus notae assignandae essent. Dies Saturni, Solis, Lunae longos mihi et molestos serviliter laboravi sed -- gratias Deo -- non multo ante illam "lineam mortis" notas discipulis reddidi. Iam feriae incipiunt. Primum opus mihi erat inspicere pelliculam quandem alumnis meis destinatam quae Mundus Sophiae nominata in mythistoria scriptoris norvegiensis Jostein Gaarder fundata mihi commendata erat ut fabella et grata et plena utilitatis scholasticae. Quae sine dubio accuratissime descripta fuit. Historia Sophiae, adulescentulae quaerentis ut cognoscat quis et cuias ipsa sit, spectatores animosos capiet atque permulcebit. Quod et Socrates et Plato, attice loquentes, partes suas in pellicula agunt, mihi quidem est delectationi gratiosissimae. Tota opera apta decora iucundissima. Necesse autem est subtitulos hispanice legere nisi linguam norvegiensem scis....Haec digna pellicula oculos Americanos ad se adhuc (ut videtur) non convertit.

Tuesday, December 8, 2009

Qua de causa Americani pelliculas tolerabiles de Graecia non faciunt?

Sunt sine dubio non paucae pelliculae a Graecis vicesimi saeculi atque vicesimi primi quae mihi maxime placent: Stella, exempli gratia, atque Pote ten Kuriake (in his quid non est diligendum?); historicae ut Nymphae; recentior illa periucunda imaginaribusque viribus impleta Politike Kouzina. Sunt autem pelliculae quae maxime displicent, et hae ab Americanis de Graecis pactae: inter pessimas nunc (praeterita nocte visam) possum numerare hanc nomine Mea Vita in Ruinis. Certe primagonistria Nia Vardalos, zaftig atque amabilis, corda nostra attrahit; argumentum autem incredibile stomachum movet, personae animum repellunt, conceptum totum ruinosissimum est.

Wednesday, December 2, 2009

Consilia ad aestimationes librorum conscribendas

Ecce index consiliorum regularumque quae ad aestimationes conscribendas pertinent. In situ nostro "Humanistica" constituimus praebere occasionem discipulis componendi aestimationes librorum qui classicistas atque humanistas attrahant.

Guidelines for Humanistica et Classica Book Reviews

Thanks for your interest in writing a book review for Humanistica et Classica Book Reviews. This site is devoted to book reviews on subjects of interest to humanists and classicists. Our reviews are intended for both the general and the scholarly reader. Our review authors are all undergraduates interested in Classical languages and Classical studies.

Those interested in reviewing a book should contact the head blogger, Diane Johnson, at diane.johnson@wwu.edu. State the title and author of the book you are interested in reviewing, and explain why you feel this book deserves attention on our site. If Diane agrees with you, you will be sent a copy of the book (yours to keep); when your review is submitted, you will be presented with a home-baked pie or cake (specify your preference), and your review will be vetted by the Classics Section of the Modern and Classical Languages Department at Western Washington University. Then the review will be put on the Humanistica site. We welcome participation by students at other undergraduate institutions: please be aware however that it may be impossible to mail you a pie or a cake, and so cookies or fudge may have to be substituted.

Here are some points that you will want to keep in mind:
1. Your review should take into consideration each of the following:
a. What is the book about? Give a synopsis of the author's argument Is there an index? an appendix? illustrations?

b. Does it seem to you that the author has argued convincingly?
Why or why not?

c. Who would benefit from this book, and why?
d. Are there other studies on this topic with which you are familiar?
2. Length: 1000-1500 words (4-6 pages double-spaced).
3. Please double-space your text.
4. Your review doesn't need a title. Instead, begin by stating the title of the book under review, using this format:
The School of Libanius in Late Antique Antioch. By Raffaella Cribiore. Princeton: Princeton University Press, 2007. ISBN 978-0-691-12824-5. Pp 360. $69.95 (hardcover).

5. At the end of your review, skip a line and then provide your name and email address (if you are willing to be contacted by email; if you would prefer to have all discussion of the review limited to the blogsite, do not include your email address).
6. Please submit your review to Diane by email attachment.

6. It is absolutely essential that your words be your own; please be sure that when you are quoting other people's work you acknowledge them in your review. Document your quotations of the reviewed text by providing a page number in parentheses; other quoted material should be cited fully in parentheses.

Monday, November 30, 2009

Aestimationes classicorum humanisticorumque

Feriis gratiarum agendarum ad finem appropinquantibus, occasionem accepi ut meum propositum incipiam, paginam interretialem aestimationibus librorum de rebus classicis humanisticisque deditam confingi. Qua pagina non nisi aestimationes voluminum utilium discipulis atque a discipulis conscriptas includere velim, in modo blog; quippe quo modo blog utentes persuadeamus lectoribus ut participes in actu aestimandi voluminis cuiuslibet fiant. Cum nonnulli discipuli nostri latine calleant, scilicet aestimationes latine scriptae accipiantur; sed licet et sermonibus vernaculis uti. Indices ad tales aestimationes componendas huic paginae mox adiungam.

Tuesday, November 24, 2009

Quamquam placet perscrutari poetas dramaticos graecos atque indos ut similia dissimilia inter eos repperiantur notentur contemplentur, haud scio an utile sit. Nam tragoedi comoedique graeci non nisi dramatice conscripserunt; Kalidasa, optimus inter permultos alios poetas, tribus generibus litterarum praecipuus erat: ex septem operibus ei ascriptis, tria sunt fabellae, tria carmina lyrica, unum poema epicum. De generibus litterarum indicis, et de quali modo opera Kalidasae distinguantur, opus nunc est disserere.

Friday, November 20, 2009

de discipulis Boethii Consolationem legentibus

Haud scio quid boni fecerim ut Fortuna sic beaverit me alumnis non modo pulcherrimis sed etiam intelligentissimis! Hi sunt qui hoc trimestri Consolationem Philosophiae mecum legunt...praeterea -- quod mea maxime refert-- hic liber optimus et intelligitur ab eis, et delectat.

Wednesday, November 18, 2009

Est Ujjayini inter antiquissimas urbes terrae Indicae. Iam tempore Buddhae et Mahavirae, sc. saeculo quinto ante Ch. n., erat vetusta metropolis regionis Malva, compitum quoque viarum ferentium ad oram Maris Arabicae et ad urbem imperialem Pataliputram. Per saecula permulta usque ad hodie opulentissima et rebus et artibus permanet Ujjayini; hic etiam apud aulam regiam Vikromadityae florebant saeculo quinto nostrae aetatis illa “navaratnani” vel novem gemmae: Dhanvantari medicus, Kshapanaka, Amarasimha, grammaticus atque poeta qui illud lexicon mirabile Amarakosha composuit; Shanku; Vetalabhatta, astrologus atque mathematicus; Ghatakarpara; Vararuchi, poeta atque philologus; Varahamihira atrologus, et Kalidasa.

Monday, November 16, 2009

Qui vitam unius ex tribus Atticis tragoedis narrare cupiat, indiciis non careat. Ex libris fere eiusdem temporis apparent historiae de familiis, de amicis, de moribus dictisque Euripidis, Aeschyli, Sophoclis; tales invenimus abundantes in lexicis, commentariis, encyclopaediis omnium saeculorum antiquorum medioaevalium humanisticorum. Huc quoque accedunt testimonia archaeologica, e.g. imagines depictae in operibus tesellatis. Quam dissimillimus est status indiciorum de auctoribus sanscritis. Est Kalidasa celeberrimus poeta Indus; paene nihil tamen de illius vita novimus praeter ea quae possunt divinari ex versibus poetae ipsius. Quia hi versus permulti sunt -- quod non prohibet quin plures desideremus! -- efficiunt ut coniecturas de auctore ipso multiplicemus. Quo saeculo floruit? Locus litterarius non exstat in quo patriam suam Kalidasa pronutiaverit. Sunt autem versus qui syllabis nominis imperatoris Indorum Vikramadityae ludentes videntur hunc regem ipsum significare. Potestne coniecturari, Kalidasam floruisse apud Vikramadityae regiam aulam? Sed ecce aporia: sunt tres reges nomine Vikramaditya praediti: quis recte nominari debet Kalidasae patronus? Licet poetam ascribere saeculo non solum primo ante Ch. N. sed quarto aut etiam sexto post Chr. N. Deinde in qua civitate floruit? In hac quaestione investiganda aliae aporiae apparent. Sunt nonnullae e.g. urbes descriptae magna cum cura in operibus Kalidasae, inter quas Ujjayini haud scio an carissima appareat poetae et diligentissime delineata sit. Estne ergo Kalidasa cives Ujjayinensis?

Friday, November 13, 2009

Sicut lectoribus Graecarum litterarum tres sunt scriptores fabularum inter omnes insignes, sc. Aeschylus, Sophocles, Euripidesque, apparet quoque studentibus Indologiae corona stellata trium auctorum sanscritorum a quibus fabulae pulchritudinis eximiae nobis traduntur: Bhasa, Kalidasa, Bhavabhuti. Floruit quisque saeculis primi millennii post Christum natum. Quisque conscripsit opera sua apud aulam regiam, ad regem dilectandum. Sunt quoque de his historiae iucundae, in quibus res gestae in certaminibus poetarum heroicorum mirae videntur….quae haud scio an verae sint, quippe quia nonnullae humanam fidem excedant.

Wednesday, November 11, 2009

Sanscritarum studium litterarum bonarum incipere cupienti, si in mediam bibliothecam ruens nescioquid antiquorum auctorum volumen primum corripiat, res aliter cadat quam putaverit. Nam, inter alia, genera litteraria indica non omnino eadem sunt atque nostra europaea; huc accedit quod mythologia Indorum, multo copiosior quam Graecorum et fabulis et personis, satis ignota nobis est. Quae cum ita sint, lector noster, nomina concepta argumenta sibi maxime insolita perscrutans, animo iam dimissus, studium suum, inceptum sed non peractum, mox abiciet.
Si licet moneam, quidni incipiatur cum fabellis dramaticis sanscritis? Haec opera, cum monumenta artis poeticae indicae sint, lectoribus tamen nodus cognitionis illos petentibus qui vinciant nostras exspectationes atque alienas, facile patefaciunt praebentque. Sine dubio ars dramatica indica non eadem est atque nostra; nihilominus, illa ars, sicut graeca romanaque, utitur argumentis depromptis e traditione mythica, personis historicis vel epicis, et depictionibus affectuum non specialium sed generalium qui ad nos omnes pertinent. Hic possumus repperire quod pectus commoveat, desideria nostra secreta aperiat, cupiditatem participandi in vitis heroicis inflammet.
Initium igitur faciamus cum illa pulcherrima Shakuntala vel Vasavadatta, Agnimitra vel Madhava, quorum historiis mellifluis corda resonabunt

Saturday, November 7, 2009

Mecum persaepe in pectore voluto quomodo studium linguae sanscritae paediaeque apud universitates in patria nostra regionales atque usui civitatis inservientes suscipiatur sustentetur foveatur. Praefectorum academicorum
in CFA satis pauci naturam rationemque huius studii noverunt; nulli (mihi quidem videtur) recte intelligunt quam late pateant fines Indologiae (praesertim illorum Indologorum qui suum campum studiorum in saecula antiqua pandant), quam arte contingant cultum civilem americanum. Qua de causa pervestigare atque vobis illos fines depingere hic sub aegide Samsonis Blogistae ut propositum habeo.

Friday, November 6, 2009

Die Mercurii proximo acroasem de lingua sanscrita habui, sub auspiciis Societatis Glottologisticae WWU. Orationem constitueram optimam futuram esse si protreptice instigerentur eam audientes iuvenes glottologistae, qui se discipuli sic inscriberent in cursum academicum sanscritae quem praebitura forem trimestri vernali MMX.
Sic fiet prima occasio hanc linguam apud nos docendi discendique. Vero difficule est in nostra patria invenire cursum talis linguae classicae; de qua non multo distat communis Americanorum opinio ab ea quae vulgo pertinet ad linguam graecam latinamque. Haud mihi quidem est difficile intelligere qua re sic arbitretur vulgus; inter eruditos nostros autem sententia qua homines obsistunt ne haec lingua classica indica discatur paene eadem est atque vulgaris, monstrans quam exiguae contemnendaeque sint et cognitio nostra et existimatio Asiae meridionalis. Nam ex his tribus linguis Sanscrita est longe ditissima litteris bonis.

Wednesday, November 4, 2009

De consolatione

Proximo anno, opus illud egregium Boethii Consolationem Philosophiae docere tirones in scholis Classicorum Studiorum coepi, opere quo, sicut uberrimo fonte et verborum et sapientiae pernecessario, non modo utor paene cottidie sed etiam carere iam non possum. Consolatio mihi videtur esse quod sanscritice designatur ratnaakaram: i.e. lapidicinae, quibus effodiamus gemmas historicas, philosophicas, prosodicas, zoographicas. In scholis utor versionem anglicam a Victore Watt effectam atque a domo editoriali Penguin editam. Nuperrime inveni Consolationem Boethii versam attice, cuius interpres Maximus Planudes, eruditissimus Constantinopolitanus, saeculo tertio decimo floruit.

Monday, November 2, 2009

Collis Philopappi

Collem Philopappi ascendi primo vespere. Ante d. xvi Kal. Oct. iam pauci dies in Graecia mihi restabant ad gregem Dora Stratou saltatorum videndum, mox domum rediturae. Menses aestivos saltatores illi choreas graecas antiquas regionalesque spectatoribus omnium regionum mundi exsequuntur mirum in modum, in theatro subdiali amplo iucundissimoque. Hoc tempore anni, fores theatri "Dora Stratou" aperiuntur hora nona et media vesperis. Ego, metuens ne viam ad theatrum non nisi maxima difficultate invenirem, ad vicum Athenarum "Theseium" perveni hora octava. Qua de causa satis temporis erat mihi lente ambulare praeter popinas in via Apostolou Paulou, lente ascendere collem Philopappi iam primis tenebris se intendentibus, lente theatrum appropinquare et reperire scamnum saxosum in quo sedens exspectarem horam spectaculi. Quam iucunda hic erat aura autumnalis, quam plenus venustatis aspectus urbis iam coronatae coloribus violaceis.

Proximo die redii bene mane ad collem Philopappi, hora illa cum antiqua Agora plena negotiosis fuisset. Ascendi collem, seu colles, quia verum sunt tres quos quidam in Acropoli stans videt ad occidentem Acropoleos sitos. In his collibus erant illi antiqui demoi Koile atque Melite; hic inveniebatur via magna ferens homines ad portum Piraeum Athenis; hic in temporibus tumultuosis Menandri Demetriique Phalerii castra ponebant milites Macedonii. Nomina collium antiquitatem evocant: Collis Nympharum, Pnyx, Collis Musarum (vel Collis Philopappi); in quo invenies sepulchrum egregium C. Julii Philopappi Antiochi Epiphanis, amici Musarum paediaeque, principis Commagenensium mortui anno Domini 116, cui regnum a Romanis ereptum erat.

Friday, October 30, 2009

Culina Cretaea

"Mihi si linguae centum sint oraque centum," non possim satis celebrare culinam cretensem atque gaudia mensae cretaeae. Quomodo satis laudare mel montis Diktes, sapore florum Thymi serpilli imbutum? Quomodo acerbitatem yoghurti, illius lactis coagulati de quo nos Americani, assuefacti nesciocui imitatione producto, imaginem nec in animo nec in ore concipere possimus? Mare Libycum Cretam quinquaginta generibus piscium fructuumque maris donat. Ore Leuka viginti genera viridium agrestium praebent ut nos vel cruda in acetariis vel cocta in crustis delectent. Fici, aurantia, mala granata, persica, armeniaca, pira pendent de ramis in hortulis singulis, ubi Lycopersica splendent, melongenae luce sua tenui nitent. Ex quibus autem donis Naturae Cereris Pomonae dignissima laudis mihi videtur oliva, non sine oleo suo: quadringeniens centena milia arborum dant Cretibus mundoque oleum baccasque maximae claritatis.

Thursday, October 29, 2009

Samaria

Khora Sphakion ("regio Sphaciorum") cuius oppidum principale Sphakia, praedives varietate est generum animalium herbarumque quae se adapta caelo cretensi per saecula effecerunt. Usque ad oram ipsam insulae Montes Albi (Ore Leuka) Khoram Sphakion detruserunt; de rupibus videtur vicorum pars altera pendere, altera sub saxa in sinibus maris se coerceri. Et quia Khora Sphakion viis vehiculis aptis maxima ex parte caret, ad oppidula litoris meridionalis Cretae non nisi nave advenitur. Inter quae est Agia Roumeli. Hic invenitur aditus illarum faucium inclytarum quibus nomen est Samaria, vallis praeruptae per Leuka Ore tam praeditae donis Naturae ut Samariam iam saltum publicum civitate fundatum protigendumque Graeci constituerint.

Tuesday, October 27, 2009

Iter facio ad litus meridionale cretense

Oppidum est in praefectura Chaniensi cui nomen Sphakia est. In litore Maris Libyci positum, contra procellas Africas stans per saecula resistebat illis terram suam invadentibus: piratis, Mycenaeis, Punicis, Romanis, Arabibus, Venetis, Turcis. Quos tot hostes maximis sine viribus vincere non potuerant, Sphakienses recentes, iam coniuncti sicut socii in mundiali certamine vesano ad se ditiores pecunia reddere, hodie ut caupones, ministri popinarum, negotiatores mercaturae vilissimae, coqui, stabularii et gubernatores vehiculorum ad usum publicum destinatorum facti sunt. Nihilominus, cor sphakiense mihi videtur adhuc esse sibi suisque fidele: quamquam in multis modis servientes nummis peregrinis, homines sphakienses terram suam amant nutriuntque, pascunt pecora, hortos colunt.

Monday, October 26, 2009

Chania urbs vetus et recens

Paene unam hebdomadem hoc mense Septembri Chaniae mansi; qua ut castris utens, itinera aliquot horarum faciebam in regiones proximas, sero revertens ad deversorium iucundum “Anemonem” nomine. Chania ipsa – urbs quae “Cydonia” nominabatur temporibus antiquis – nunc dividitur in duas partes, quae dispares inter se clare demonstrant non modo vilitatem inurbanitatemque eorum qui se pingues reddant ab alienigenis, sed etiam valetudinem naturalem populi atque mores salubres cultus civilis indigenarum. Nam Oppidum Vetus, ubi inveniuntur deversoria, cauponae et tabernae sine numero mercaturam “creticam” (plerumque factam in regionibus asiaticis) praebentes, prope portum “veneticum” situm est; quod Oppidum Novum circumsedens aedifica publica continet, scholas, agoras omnigenas, universitatem ipsam cretensem “polytechnicam,” nosocomeium, hortos publicos, etc.; uno verbo, hic vivit urbs Chania, non se vendit.

Friday, October 23, 2009

Urbes Creticae notabiles multitudine incolarum et historicis archaeologicisque monumentis sunt Chania, Rhethymnon, Herakleion, quas via autocinetica per litus boreale extenta coniungens commercium perenne inter eas adiuvat. Autoraeduncula conducta, ego satis tremula in commeatum gravem ingressa, mores conductorum cretensium mox didici....qui (verum ut loquar) non multo a nostris distant. Tali modo copiae divitiaeque cultus civilis insulae Cretae mihi sunt apertae, sicut thesaurus regius. Non autem necesse est autoraedam conducere has urbes ad visitandas: nam systema leophoriorum publicorum interjungit paene omnes cives oppidaque insulae, quod praebet modum vehendi et conveniens et vili pretio.

Thursday, October 22, 2009

In insulam Cretam iter feci

Hac aestate -- quam rapide fugiunt hebdomades! mihi videtur modo cras me rediisse -- Fortuna consilium tam comprobavit ut me insulam Cretam visitare tandem siverit. Itaque hac felici stellarum concursione utens prid. Kal. Sept. aeroportum Atheniensem adveni, unde "Olympicum" quoddam aeroplanum me Chania transportavit, urbem iucundissimam quae a temporibus Minoiis usque ad hodierna partem maximi momenti in historia Cretica agit.

Sunday, June 21, 2009

Numquam mores quos extuli refero

si de libris novis propositisque sophistarum publice enuntiatis agitur, ab Seneca nostro dissentiri non possum, siquidem novo libro momenti vel proposito quolibet in ephemeridibus perlecto, numquam eandem me sentio. In qua re insunt et commoda et detrimenta: haec, quia concepta recentia seniores ut me sophistica ad certamina provocant; illa, quia seniores ut me sophistica ad certamina provocant. Eheu, quam multum temporis talibus in novis mihi ipsi intelligendis explicandis aestimandis consumitur! sine quo sumptu nihilominus quomodo conjectus cogitamentorum extendatur?

Hodie mane ultimum capitulum voluminis cuiusdam a Frank Donoghue professore apud facultatem litterarum anglicarum universitatis Ohio State compactum perlegi. Inscriptione cuius operis The Last Professors: The Corporate University and the Fate of the Humanities argumentum auctoris clare demonstratur: id est, utrum Studia Humaniora artium liberalium, si non concelebrentur, saltem tolerentur in Academiis Americanis an non, his in diebus pendet non ab voluntate academicorum ipsorum sed hominum qui res universitarias administrare in modis mercantilibus magis quam liberalibus opus esse affirmant. Secundum Doctorem Donoghue, hi nebulones administri cives nostros multum pecuniae pendere in liberis erudiendis hortantur, affirmantes gradu baccalaureato accepto iuvenes felicitatem mundanam, divitias materiales, securitatem fiscalem accepturos esse….quod in hac lacrimarum valle promittere nemini decet! Sunt quidem alia, multa alia magni momenti in hoc volumine, quod perlegere contemplarique operae pretium est.

Tuesday, June 2, 2009

de libellis scholaribus

Ut nobis academicis bene notum est (et cuius nos pudere debet) librorum scholarium emptio venditioque in manibus mercennariis et mercatorum auspiciis non solum regulatur sed etiam coercetur. Ab illis cauponibus persuadetur quemlibet librum scholis nostris electum functurum esse ut servolum ad cubitum stantem, onera gravia paratum ad commutuanda nobis. Discipuli autem, quibus talis persuasio mercennaria haud dirigitur, libris his egregiis non ut videtur vero adiuvantur; nam libelli quamquam maxime ornati sunt atque praediti imaginibus, chartis geographicis, variis indicibus appendicibusque innumerabilibus, pretio ridiculo exorbitantique venum dantur: tamquam emere nihil cibi in taberna alimentaria praeter fraga et pectines liceat.
Exempli gratia: Nathan, unus ex illis meis discipulis praeclaris qui in litteras latinas incumbunt, librum scholarem a profestrice quadam alumnis in cursu de rebus oeconomicis mandatum mihi heri monstravit. Pretium huius bibliou mirabilis? Centum quinquaginta dollari Americani! Et ei tantum pendenti quid nunc est? Libellus involucri splendidi, paginarum imaginibus coloratis sparsarum, spatii mediocris. Quem revendenti apud librariam studentilem quota pars pretii originalis ei reddetur?
Nonne meditari potius debemus de qua methodo discipulos nostros adiuvemus et in discendo et nummos in parcendo? Inspice quaeso verba haec illius praeclari hellenistae Rostochiensis Iohannis Posselii, qui anno 1588 de libris scholaribus optime mea sententia sic proposuit:

"Impossibile est ut quis multa simul faciat et eadem recte, ut verissime Xenophon dixit. Et sapientissima lex est Platonis, quae unumquemque civem, unam tantummodo artem discere et profiteri iubet. Quare quamcumque artem adolescentes de consilio praeceptoris discere instituent, eam initio ex unico tantum libello, qui erudita methodo summam artis in locos certos distributam explicet cognoscant: nec alios interea eiusdem argumenti libellos in manus sumant, priusquam illum edidicerint."

Tuesday, May 26, 2009

de recte docendo

Inter omnes qui maximi callent arte linguae Latinae artificiose publiceque agendi nobis notissimi sunt illi qui se in disciplina oratoria exercuerunt. De declamationibus eorum indicia multa tradita sunt in libris Philostrati de vitis sophistarum et in epistolis Libanii, nonnullae quidem orationes – panegyricae, nuptiales funestae, olympicae – etiam nunc extant, ita compositae ut ostendant quam stricte auctores regulas Menandri Rhetoris secuti erint.
Quamquam aeque ornatae festivaeve non videntur acroases academicae publice actae, tamen et ingenium et scientiam hominis cuiuscuius eruditi patefaciunt; quale genus sermonis describitur in capitulo sexto libri decimi sexti illius operis quod notum est nobis sub titulo Noctes Atticae. Hic refert Aulus Gellius de acroase a se audita Brundisii, dum medio in itinere a Graecia Romam cessat reficiturque illo oppidulo maritimo et somnulento. Eo tempore litterator vel grammaticus – ludi magister – quidam publice praebebat exemplum mercis suae, quod est facultas poetarum libros explicandi: “Experiundum se vulgo dabat” ait Gellius, sicut pudicitiam suam vel auctorum a Gellio bene amatorum venalem habebat.

Legebat barbare insciteque Vergilii septimum . . . . et iubebat
rogare se, si quis quid omnium rerum vellet discere.

Erat ille tam confidens – vel tam protervus – ut se auctorem in rebus philologicis omnibus praestaret. Gellius “Ego” inquit “indocti hominis confidentiam demiratus” laqueum verbalem illi sponte ponens rogavit de vocabulo quodam in versibus iam lectis.

centum lanigeras mactabat rite bidentis (Aen. 7.93)

Quid velit “bidentis”? quaerit Gellius, cui responsum dat grammaticus rapidum et minime aptum immo stolidissimum. Quo facto, Gellius e memoria versum Pomponii atellanarum poetae producens vi hac philologica grammaticum miserum robuste subicit.

Tria sunt indicia in hoc capitulo de inscientia illius grammatici:

l. non potest ille recte legere, i.e. ignorat leges prosodiae Latinae;
2. nescit historias vocabula nomina in versibus a poeta posita;
` 3. legit –non recitat – versus vergilianos.

Quod demonstrat grammaticum illum versus in animo numquam posuisse, numquam memoriae tradidisse. Qua de causa non recte docere potest.

Thursday, May 14, 2009

De contemptu Cupidinis

[a illo Nathane ipso] Haec disputatio nunc iteratio perpetua et numerosa fiet; non dico eam esse odiosam, sed profundius profundiusque urget propositum eius, ut mori iamiam ego vero velim ut Ciceronem mox conveniam (fortasse iocor, fortasse non.) Hac quinta ephemiridis scriptura mihi liceat nostri ab verbis auctoris ipsum ad me digredi, qui verba eius cotidie lego (lente meam ob inopiam ingenii.)
Hoc trimestri me praecipua ad duo studia applico: hunc librum evolvere et futuere. Hi semper fuerunt mihi primi fines; prior saepe efficiebatur quia libri semper mihi patent; de posteriore, libentes minus crebro feminae patent (per fortunam quidem)—tamen recens utrumque expeditum est. Quantum vero dissimulationis est: cum me nunc voluptati indulgere aliquid satis vetat, tali momento amor venit. Hoc est inopportunum, cum ita hae duae auctoritates, et Cicero et Cupido, adversae inter se, animum meum sollicitant. Ille “nam quid aliud agimus,” inquit, “cum a voluptate…cum a negotio omni sevocamus animum, quid…agimus nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus?” Cur hunc recessum morer? Quibus vitae cupiditatibus Cicero quasi mercator caelestis liberationem praeconatur ut quamquam non statim mortem petere velim, tamen libertatem habere meam aeternam certe petam. O Nathan! si mox, apud Ciceronem, “cum id non habeas quod tibi nec usu nec natura sit aptum, non careas, etiamsi sentias te non habere,” cur igitur hodie id quod non ad migrationem in caelum tuam pertinet colas? Quales per sententias eius, me abstrahi ab sensibus ipsis sentio; optime, cum eum qui his gravatur immortales non facile accipiebunt. Ergo cum Sancto Augustino pronuntio: “da mihi castitatem et continentiam…….sed noli modo”; etiam addo, magis, domine, me rapias ut liberer ab Cupidine sine nimis labore.

Thursday, May 7, 2009

De armatura contra philistinos recentes

[a Nathane misso] Nunc argumento de immortalitate animi apte facto, ad primam quaestionem (quae est, nihil mali in morte inveniendum) Cicero redit; et nunc minor persona dialogi affirmat sibi esse omnino persuasum ut nemo possit eum “depellere de inmortalitate” Iam nunc ipsi ego argumento credebam, tamen discipulum in dialogo suum et me ipsum cum adhortatur tum monet: “Laudo id quidem, etsi nihil nimis oportet confidere…[tamen] in his est enim aliqua obscuritas. id igitur si acciderit, simus armati.” Debemus armari? Ita secundum Ciceronem, quoniam “catervae veniunt contra dicentium.” Hae in hoc libro “catervae” male dicentium sunt philosophi quidam, quaero autem, qui sint ipsi tempore nostro? Quae catervae nunc contra aeternitatem ipsumque animum disserunt? Homines “empirici” qui non nisi mundo materiali confidunt? Confiteor, contra illos ego ipse dico scriptitoque, sed forsan modo ob superbiam meam quippe qui velim me hominem contrarium esse. Quid mea refert armari si bona ratione iam persuasus sum? Haec “obscuritas” nunc est tam valida quam non possimus evadere—ergo Cicero me monet ut me armem eodem modo atque Sanctus Paulus: “propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare.” Quamquam Ciceroni lorica non accepta ab Christo sed Platone, tamen lorica iustitiae est ipsa, quae accipi ab aliquo debet, et caute gerenda est contra illos qui solum res mortales in animo concipere possunt.

Tuesday, May 5, 2009

De fisco

Hoc trimestri scholas de litteris Romanis (anglice versis) habeo, cuius cursus discipuli tragoedias Lucii Annaei Senecae hac hebdomade cognoscunt. Mihi quidem videntur eis placere et personae mythologicae obsessae et horribilia facta ante oculos producta et scaenae tenebrosae rebusque infandis gravidae. Quod eis aperte non placet est poesis ipsa Senecana: Quae tam exquisita, tam elaborata, tam copiosa (o pulcherrima!) est ut iuvenes Americani vocabula ipsa etiam anglice versa non comprehendant. Nonne similis est conditio nostrae academiae his in periculosis temporibus? Nonne aures nostra obtunduntur verbis clarissimis simplicibusque procuratorum istorum (non eos nominabo duces) quorum manibus rudibus ineptis inhumanisque posita est salus nostrarum disciplinarum pretiosissimarum? Verba clara, turbidissima autem consilia. Qui administri mihi videntur os vultumque referre nullius plus quam Tisiphones vel Allectus infernalis.

Thursday, April 30, 2009

iterum a Nathane, pridem Kal. Mai.Praeterita hebdomade me dixi dubitare de firmitate propositorum quae Cicero dedisset de immortalitate animi. quippe quae voluerim credere – et quidem credo; tamen Ciceronis sententiae tantum adfirmant, non vero me huc traducunt. Nunc autem plane intellego quomodo auctor hic opus suum efficiat; nam videtur cicero vero novam sententiam non aggredi, sed quasi coniunctionem canoram pulchramque renovans videtur affirmationem veterem serere, id est sententiam ipsam Platonis. Quod argumentum efficitur sicut dia panton in more musicae. In quo dum eius sententias lego, vero mihi videor carmen audire magis quam tracatulum legere . Nam ne se oneret obscuris in explicandis, argumentum Platonicum magis accepit ut uberem hereditatem: “philosophia vero, omnium mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum?” Ita humilius rem capere petit, res minus principuas ipse integer omittans —quid? humilis est Cicero? non enim, sed pulchrum et sic sine macula se esse monstrat, ubi animi naturam non accurate describere potest, “nec me pudet” inquit “ut istos fateri nescire quod nesciam.”

Si quod veritatem canat carmen sit et si sit philosophia quod veritatem disserat, ergo Cicero carmen philosophicum fecit, quippe quod per musicam cogitationis canendo penitus se validare potest. Quam pulchritudinem ego adorans, fortasse fines libri huius transgredior:—tamen non mente ratiocinari sed ipso animo meo me oportet. Nam philosophus non sum; hanc disputationem appropinquo ut litteris studens, qui debet sententias auctoris intellegere sicut dona aliquamdiu expetita, quibus utens sagacem ego rationem Ciceronis intellegere incipio ipso tempore in quo intellego verba eius. Sic legens vocabula meditor sicut forsan ipse meditabatur scribens. Sententiae Martini Heidegger memini: "The poetic character of thinking is still veiled over. Where it shows itself, it is for a long time like the utopism of a half-poetic intellect. But poetry that thinks is in truth the topology of Being. This topology tells Being the whereabouts of its actual presence" (Vertit Alfredus Hofstader). Auctore vero philosophico, veritatis architectura est eadem atque litterarum quae veritatem exprimunt; evolvere librum quoddam dialogi idem est atque participare in disputatione ipsa.

Tuesday, April 28, 2009

A Nathane Oglesby data 4/28/ 09 Eatenus ut mortem non esse malum monstaret, aeternitas animi nunc explicata est. Praecipue argumentum per opiniones vulgi veterumque sapientium factum est, atque per philosophorum sententias (praesertim Platonem Aristotelemque veneretur, varios tamen alios describit.) Summatim in una sententia: “sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium” (36). qua de re opiniones populares scriptor libenter accipere videtur in hoc loco autem haerere: “ignoratio finxit inferos easque formidines”—vitam in corpore continuare post mortem credere non potest, quamquam etiam hanc eandem vulgus in se ipso testificat. Cur sententiam communem de animi immortalitate Ciceronem oportet credere, dum hanc de Inferorum monstris dubitat? Quem animum sine corpore intellegere posse nostros maiores poetasque negat, qua de causa ergo debet Cicero cogitationes illorum de ipsius aeternitate animi accipere? Si has sponte credimus, cur non etiam illas? Sic quidem cogito: videtur Cicero quiddam esse verum tam cupit, id. est ipsam immortalitatem, ut tantum opiniones communes accipiat quae eo serviant. Quibus eum adhuc approbo, res tamen mihi videtur adhuc improbata: Quamquam assentior ei non ob rationes fortes sed ob desiderium accipiendi meum innatum. Cum adiutore dialogi, quia tamen mihi quidem placet spes data sententiis Magistri, “Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.” Sed iam iamque magis debeo legere.

Thursday, April 23, 2009

A Nathane Oglesby data 4/23/19: Hoc trimestri, cum Diana Ciceronis Tusculanarum Disputationes lego. Oportet continue legens faciam ephemeridem de illis quae mihi videantur momenti esse in tractatulo ciceroniano. Ergo cogitationes meas hic videatis; utinam vos aliquantulum prosint.
Libro primo usque ad finem vicesimi capituli lecto, velim vos certiores facere me adhuc libentissime legere. Si vera vobis fere nuntiavero, disputationes hae sine dubio faciles et lectu et intellectu. Cuius libri primi hoc est argumentum: Cicero conatur monstrare mortem non esse malum sed magis quidem bonum. Duobus interlocutoribus fictis, concepta ciceroniana referuntur in figura colloquii cuiusdam in villa Tusculi; nihilominus, Cicero in praefatione ipse dicit: “Sed quo commodius disputationes nostrae explicentur, sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur.”

Praefatio vero multo difficilior lectu quam disputatio ipsa mihi visa est. In qua parte Cicero se nuper liberatum ab officiis publicis refert, hinc se applicare ad philosophiae studia, se tamen magna cum cura hoc incipere debere. In quibus faciendis Cicero mihi videtur cunctari et inhaerere: sicut in oculis eius contra mores Romanos philosophiae studere est.

Wednesday, April 8, 2009

Quod ad scopum propositumque huius situs pertinet

Ecce spatium ubi responsa varia a discipulis amatoribusque linguarum classicarum composita licet colligi collocari exhiberi .