Friday, October 29, 2010

Φιλόμουσαι

Non sine nausea iterum atque iterum tractatulos lego sermones audio orationes ausculto de odio vel invidia cultus civilis nostri in artes liberales. Non odium hoc est, amici, sed ignorantia: videntur odisse quas intelligere non possunt….. vel in quas incumbendi occasio numquam data erat. Omnes qui nescioquo negotio cotidie funguntur, cum Musis et versati sunt et hoc tempore versantur. Nam, secundum Melanchthonem nostrum (commentarios facientem in Theognide poeta), Musae instigant cerebrum ipsum ut se moveat ultra impetus bestiales ad concepta abstracta; Philippus eas nominat "vim divinam quae ingenia moveat et exsuscitat ad sapientiam, ad scribendum et canendum"; alias "Musae scientia et optimus affectus animi ad illam imbibendam…."

Mercator, materfamilias, medicus, poeta, physicus….nos Μουσομανεῖς, Μουσοεργοί, ἐν χόροις Πιερίδων καθημερινὸν ἔργον Μουσοπολοῦντες.

Sunday, October 24, 2010

Carmen iucundum graecum Camerarii

Mihi quidem valde perplacent metaphorae vel translationes sapidae – παιδαριῶδές τι, εὖ οἶδα – quarum hanc hodie repperi prima in pagina librorum VI anno MDXXXIIIo editorum Sylvarum Eobani Hessi. Nonne aenigmatibus ludit Camerarius?

ὕλην τὴνδ' ἐλθὼν εἰς ἄξυλον ἔργου ἀθρήσεις

οὐχ ὅθε βῆς ἄρξων ἀλλ' ὅθι ληξόμενος.

Καὶ γὰρ γ' εἰ πάρα μυρι' ἔασι καλ' ἀλλά γε τέρψιν

ἕξει ὁμῶς πρότερον πᾶν πελεκισσάμενον.

Μᾶλλον δ' οὐδὲ πόνου κόρος οὐδέ σοι ἔσσετ' ἐρωή

Πρὶν τάδ' ἀναγνώσει δενδρεὰ πάντα πέσῃ.

Dum omnes hae arbores "non lignosae" ceciderint, abire non cupies. Quam iucunde concepta haec silva! Lector mihi videtur tamquam lignicaeda vel saltuarius; quis autem est Eobanus poeta? Semideus quidam silvanus?


 

    

Friday, October 22, 2010

Usurpanda etiamsi frigida

Usus Latinitatis tam multiplex est! Nuper tenera virgulta bucolicorum carminum Eobani Hessi (etiam ipsius teneri) tondens, hos versus in elegia secunda repperi:


 

(Philetas Musas alloquitur)

Vos ego per silvas, valles, iuga, culmina, montes,

Lustra, rubos, vepres, fluvios, vada, saxa, latebras,

Rura, casas, villas, agros, nemora, antra, cavernas,

Stagna, lacus, rupes, scopulos, mare, tesqua, salebras,

Vos ego perpluvias, ventos nimbosque repentes,

Frigora dura, nives, glaciem, gelicidia, brumas,

Hirsutasque hiemes laedentesque arva pruinas,

Vos ego per tenebras sequerer noctesque profundas.


 

Versus satis frigidi fortasse, sed non latent hic vocabula utilissima et nobis et discipulis? O thesaure lexicalis, o materia aurea! quam mihi placent talia in modis metricis praebita! Bene hodie epulata sum, nisi cuppediis, saltem pulte prisca romana!

Thursday, October 21, 2010

Et apud universitatem Calliope

In schola mea tyronibus designata (Classical Studies 117 The Ancient Legacy] heroica carmina hoc trimestri legimus, Argonautica Valerii Flacci scrutantes cum Thebaide Statii Iliade Homeri Aeneide Vergilii Pharsaliis Lucani. Quotannis quia opera muto – profecto maxime mihi displicet et (credo) nocet usus eorundem operum in annos – curriculum nunc satis periculosum videtur: numquam antea lego cum alumnis talia totque opera Ἄρεως μεστά in eadem schola, numquam antea cum pueris (natis annos duodeviginti). Sed quamquam inter alumnos non omnes omnia legunt, non omnes semper parati in oecum veniunt, nihilominus ferunt libros secum, alta voce legunt loca selecta, suo Marte versus difficiles explicare periclitantur….etiam sunt qui Ἄρη πνέοντες dissentiantur auctori antiquo cuidam aliquid asseveranti contra opiniones praeiudicatas et tam bene amatas a cultu civili nostro. Macte virtute, carissimi! Et hodie apud universitatem nostram corde cogitatis.

Monday, October 18, 2010

Risus argenteus

Discipuli tertii anni, qui hoc trimestri litteras latinas scriptorum republicanorum mecum legunt, exercitia varia scribunt de tropis in lectionibus repertis. Procul dubio nec ignorare imagines in poetis nostris licet nec negare quam momenti sint…..sed aliquando difficile est discutere subtiliora cum tironibus. Praeterita hebdomade pensum in metaphoris explicandis dedi: explicate, inquam, imagines in translationibus his: cerebrum lapideum, sanguis glacialis, risus argenteus. Satis recta responsa, quamquam "risus argenteus" certe eis aenigmati erat. "Risus argenteus," scripsit puella, "est is qui habet dentes pulchros." Alia puella, cuius risus re vera pulchre sonat: "Risus argenteus est ei cuius risus amoene sonat." Simpliciter respondit iuvenis, "Risus gratus est." Quibus lectis non recte despondeo – nam alumni mei boni sunt, amabiles atque acuti quamquam iuvenes – pensum autem illud dat satis quod pensitem.

Saturday, October 16, 2010

Πλοῦτος redux

Aristophanes, comoedus graecus et (mea quidem sententia) interpres conditionum vitae humanae etiam ad nostram aetatem et nos ipsos pertinens, fabellam lautam cui nomen Πλοῦτος Athenis 388 acn edidit. In qua comoedia mihi maxime arridet sermo quidam inter heroa nostrum Chremylum et Paupertatem, deam vel angelum quendam Penuriae. Chremylo, qui illum caecum deum divitiarum Plutum capiens domumque adducens credit, si sanum atque usu oculorum denuo instructum Plutum reddiderit, mox omnibus hominibus probis honestisque divitias deum esse daturum, adversatur Penuria. Negat Chremylum tam rapide festinare ad consilia effectum debere: nam quis vero meliores homines efficiat? Utrum Plutus? An Penuria ipsa? Nam – ut explicat Penuria – divitiae nobis donant nec commoda nec beneficia sed pestem perniciemque, καὶ τὴν γνώμην καὶ τὴν ἰδέαν. Παρὰ τῷ [Πλούτῳ] μὲν γὰρ ποδαγρῶς καὶ γαστρώδεις καὶ παχύκνημοι καὶ πίονές εἰσιν ἀσελγῶς, παρ' ἐμοὶ δ' ἰσχνοὶ καὶ σφηκώδεις κτλ. Homines meliora consulunt rei publicae dum pauperes, pessima divites: ὁπόταν μὲν ὦσι πένητες, περὶ τὸν δῆμον καὶ τὴν πόλιν εἰσὶ δίκαιοι, πλουτήσαντες δ' ἀπὸ τῶν κοινῶν παραχρῆμ' ἄδικοι γεγένηνται, ἐπιβουλεύουσί τε τῷ πλήθει καὶ τῷ δήμῳ πολεμοῦσιν. Potius quam redarguens Penuriam falsa dixisse, Chremylus eam ab scena fustibus trudit – quod saepe in fabellis suis facit Aristophanes terminum ponens ad argumentum non bene probatum.

Ego dubito, metuo ne fallar, in aporiis haereo. Estne Penuria semper reicienda? Nonne debemus distinguere Penuriam vel Paupertatem ab Inopia et Egestate? Nonne est aliquid virtutis in tenuiter vivendo?

Oratores publici numquam de his disputant.


 


 


 

Wednesday, October 13, 2010

Corporate model

A

Qui litteras humaniores amant colunt docent, quidquid de fontibus copiarum suarum deminui non debent permittere.

Vita academica, his in diebus, videtur tamquam coercita compressa circumscripta in formam negotii vel societatis, qua duces plus minusve graves auctoritate dignitateque futurum rosaceum prospicientes gubernant universitatem pro populo quodam, addentes utilia subtrahentes superflua aestimantes quid sit desiderandum vel abhorrendum ut melius ministrent ad utilitatem……quorum?

Est mihi mysterium. Tam multi qui videntur intelligere quid quaerant, tam pauci qui sibi assentiuntur in finibus academicis! Et quam saepe consilia mutant ut melius serviant his finibus dubiis et non bene prospectis. Addunt programmata nova et insufficienter cognita tam temere quam delent facultates bene probatas. Non nisi novae res momenti sunt: mutationes sunt alpha et omega.

Semper nos paucos , semper nos solos sentimus. Ego saltem: Sola, et fessa. Sed non fracta. Plus postea.

Tuesday, October 12, 2010

Liber scholaris delectabilis


 

Tandem habeo exemplar libri scholaris a Christopho Rico conscripti nomine Polis: Parler le grec ancien comme une langue vivante, de quo Marcellus amicus ad me recenter magna cum expectatione referebat -- quem necesse erat mandare ab Amazon.fr, quia procul dubio nostrorum Americanorum librariorum talia non maxime intersunt – sed ἄξιόν ἐστι τὸ ὑπομένειν. Quam iucundus est! Doctissimus Rico hic collegit multa utilissima et nobis et discipulis nostris. Precor ut mox plures tales componat. Erit, nisi maxime fallor, liber scholaris quo utemur proximo anno in scholis tyronum.

Sunday, October 10, 2010

Inertia

Quamquam plus quam antea mihi videor negotiosa, non sine cunctatione plurima ad Samsonem illum Blogistam appropinquor. Et qua de causa? Procul dubio per inertiam ipsam vel consilii diffidentiam cunctor, nam satis multa sunt narranda et eodem tempore nihil, quod est signum animi ignavissimi, nonne? Quid de itinere Graeco cum discipulis – quod satis salubre omnibus evenit? Quid de cursu Linguae Latinae tertii anni, nuper creato, sine usu linguae anglicae? Fortasse mentionem facerem de libro nunc in prelo, de indagationibus tam belle promittentibus segetem felicem, de schola graeca qua tam belle et discipuli et ego graece loquimur?

Immo, melius mihi videtur initium huius anni scholaris facere agenti gratias vobis lectoribus: inertiam iam passa, fortasse plura mox fingam. Precemur.