Sunday, April 25, 2010

Sallustii Crispi de venalitate


 

Die praeterito Veneris acroasem de Catilinae conspiratione in schola litterarum romanarum habui, auctor cuius Sallustius Crispus est ille qui etiam Jugurthinum bellum conscripsit. Decimo e capitulo locum hunc discipulis elegi, "Nam avaritia fidem, probitatem, ceterasque artes bonas subvertit, pro his superbiam, crudelitatem, deos negligere, omnia venalia habere edocuit." Cuius loci textus anglicus dat, "For avarice subverted honesty, integrity, and other honorable principles, and, in their stead, inculcated pride, inhumanity, contempt of religion, and general venality." Quod verbum "venality" non bene intellegantes petiverunt a me discipuli quid significaret; qua de causa initium explicandi feci….atque paene eodem tempore desivi. Nam quomodo liceret mihi eis explicare conceptum tam familiare? Terruit, non possum negare, atqui me puduit plura dicere. Nam paene cotidie juvenes interrogant, "What can I do with a Classics degree?"….et ego responsa venalitate tincta notata maculata dans eis demonstro quomodo linguis classicis imbuti acervos divitiarum accumulare possint.

Tuesday, April 20, 2010

Conventiculum Oregoniensis

Vehementer gavisi sumus – ego atque discipuli cari – participes praeterito die Saturni in quinto conventiculo de studiis classicis apud Universitatem Willamette habito. Plurimas gratias agimus optimis professoribus illis Ortvinio Knorr atque Roberto Chenault, qui nos tam liberaliter nos acceperunt. Prospere feliciterque evenit conventiculum alumnis meis, nam non nisi talibus coetibus conventibus contionibus agent radices studia classica in animis iuvenum latino graecoque sermonibus studentium.

Sunday, April 11, 2010

De Vestibulo Comenii

Paene cotidie emissiones electronicas ausculto latinas quas gratis praebet auditoribus ille industriosissimus et bene in interreti notus iuvenis Britannus cuius nomen Evan der Millner vel Molendarius. Has emissiones vel pod-casts invenietis ad I-Pod vestrum aptatas apud I-Tunes sub titulo "Latinum." Ab variis fontibus deducit locos suos Evan noster, amabilis fautor rerum classicarum et, ut videtur, humanisticarum, nam apud situm eius nuper inveni PDF antigraphum illius libri scholaris nomine "Vestibulum Ianuae Latinitatis" a Johanne Amos Comenio conscripti. Libellus quam pulcher est! Exemplar Molendarii Latinas sententias praebet iuxta sententias hungarice versas, quae Latinae procul dubio erunt utilissimae discipulis linguae archaeograecae, quo sermone hic vertam in usu alumnorum carissimorum.

Introitus    ἡ εἴσοδος

  1. Venite pueri.            Ἔλθετε, παῖδες,
  2. Discite latinam linguam,        μάθετε γλῶτταν Ἀττικήν
  3. Pulchram et elegantem.        καλὴν καὶ κομψήν.
  4. Comprehendite,            Συλλάβετε,
  5. pro vestro captu,            ὥς γε κατὰ ὑμᾶς,
  6. varias res,                ποικίλα πράγματα,
  7. sapientiae semina.            τὰ τῆς ἐπιστήμης σπέρματα.
  8. Deus vos iuvabit,            Θεὸς συνεργήσει,
  9. praeceptores amabunt,        οἱ διδάσκαλοι φιλήσουσιν,
  10. alii laudabunt,            οἱ ἄλλοι ἐπαινήσουσιν,
  11. ipsi gaudebitis.            ὑμεῖς αὐτοὶ χαιρήσετε.
  12. Si principium difficile,        Εἰ χαλεπὴ ἡ ἀρχ    ή,
  13. medium erit facile,            τὸ μέσον ἔσται ῥᾲδιον ποιῆσαι,
  14. finis iucundus.            τὸ τέλος ἡδύ.