Thursday, February 18, 2010

Ver orbis primum caput et decus anni

Caelum hodiernum – mediis diebus mensis Februarii – serenissimum tepidissimum erat, quod animum confirmavit recreavitque. Quam mihi difficiles taediique pleni illi menses tres praeteriti – Decembrius, Januarius, Februarius – omnes inter se implicati sollicitudinibus a morbo viri ortis. Sed hodie…gleba resolvitur, croci nivalesque se sursum trudunt….verba Walafridi Strabonis veniunt in mentem, "purior aura diem cum iam reserare serena" incipit…."Zephyrosque herbae floresque secuti tenuia" porrigunt "radicis acumina..." Postmeridie in humo hortuli mei radices siccas fragorum posui, pisa sevi, consilium proaviae sequens quae dixerat nos debere haec sevisse ante natalicia Georgii Washington.

Monday, February 15, 2010

Vinum vetus, lagoena nova….et amabilis

Inter nos qui linguam palaeograecam in regionibus Americae septentrionalis docemus (i.e. non in terra hellenica inter neograece loquentes) variae sunt opiniones et haud scio an nimis confirmatae de modo optimo palaeograece enuntiandi. Nemo Americanus vel Canadiensis mihi notus est qui ratione neograeca utatur, quamquam sic enuntiatur lingua antiqua a magistris graecis graecos instituentibus. Et ego ante multis annis modo "reconstructo" vel neo-erasmiano (etiam cum tonis musicis!) uti constitueram..sed iam sententiam omnino transmutavi. Nunc non nisi modo neograeco utor loquens cum discipulis. Qua re? Quia modus "novus" est modus vividus atque vivax…et re vera non novus sed satis in eo ipso antiquus, nam Graeci linguam suam sic enuntiant per quindecim saecula. Accedit quod enuntiatio neograeca facilis decens apta vera est ….quod non possum attribuere modo illo erasmiano. Me ergo sequimini, carissimi, docentes hunc amoenissimum modum loquendi graece.

Saturday, February 13, 2010

Mocha vivida

In situm interretialem mihi antea ignotum nuper incidi. "Live Mocha" nominatus, situs hic mihi quidem videtur demonstrare optima in concepto [haud scio an "universo" melius sit] illo Web 2.0. Live Mocha nobis adiumenta in linguis discendis offerre proponit, cuius ratio est simillima ei in discis Rosetta Stone nomine repertae. Simulac cursum eligimus (sunt XXXV cursus linguistici inter quos licet eligere), nobis vocabula in ordinatro ostenduntur et enuntiantur ab indigenis; de his vocabulis pericula facimus sententias componentes et legentes. Quod mihi maxime arridet est pensum scribendi: in fine omnis capituli tractatunculum debemus componere, quod mittimus electronice ad eos indigenas qui in situ Live Mocha uno et eodem tempore atque nos linguam discunt; hi emendunt corriguntque pensum meum scribendi atque exhortantur ut permaneam in studiis; ego quoque corrigo emendoque pensa anglice scripta eorum qui in situ anglice discunt. Est paene idem atque Facebook, praeterquam in situ Live Mocha tempore nostro melius utamur….immo possumus abuti, quia etiam dedita nimias horas trado in linguis discendis!

Friday, February 5, 2010

Obama et Dalai Lama

Mense Octobri praeses noster conventum Vasintoniae in regione Columbiensi cum illo piissimo viro Tibetico Tenzin Gyatso abrogavit;tum haud dubitavi quin instigatus a ducibus rabidis Sinarum sic fecisset. Iam alterum conventum cum monacho buddhistico princeps Americanorum mediis diebus mensis Februarii proponit; quod propositum Sinae stridulis vocibus repugnant. Imago animum tangit: Natio illa ingens violenta rabidissima contra senem fragilem viribus divinis quia ex fontibus probitatis effusis plenum saevit.