Tuesday, October 12, 2010

Liber scholaris delectabilis


 

Tandem habeo exemplar libri scholaris a Christopho Rico conscripti nomine Polis: Parler le grec ancien comme une langue vivante, de quo Marcellus amicus ad me recenter magna cum expectatione referebat -- quem necesse erat mandare ab Amazon.fr, quia procul dubio nostrorum Americanorum librariorum talia non maxime intersunt – sed ἄξιόν ἐστι τὸ ὑπομένειν. Quam iucundus est! Doctissimus Rico hic collegit multa utilissima et nobis et discipulis nostris. Precor ut mox plures tales componat. Erit, nisi maxime fallor, liber scholaris quo utemur proximo anno in scholis tyronum.

Sunday, October 10, 2010

Inertia

Quamquam plus quam antea mihi videor negotiosa, non sine cunctatione plurima ad Samsonem illum Blogistam appropinquor. Et qua de causa? Procul dubio per inertiam ipsam vel consilii diffidentiam cunctor, nam satis multa sunt narranda et eodem tempore nihil, quod est signum animi ignavissimi, nonne? Quid de itinere Graeco cum discipulis – quod satis salubre omnibus evenit? Quid de cursu Linguae Latinae tertii anni, nuper creato, sine usu linguae anglicae? Fortasse mentionem facerem de libro nunc in prelo, de indagationibus tam belle promittentibus segetem felicem, de schola graeca qua tam belle et discipuli et ego graece loquimur?

Immo, melius mihi videtur initium huius anni scholaris facere agenti gratias vobis lectoribus: inertiam iam passa, fortasse plura mox fingam. Precemur.

Sunday, September 5, 2010

Reddite eas!

Hoc mense Sept. docens scholam Athenis, ab amicis atheniensibus donata sum inscriptione huius situs, quem precor ut vos omnes inspiciatis:

http://www.bringthemback.org/

Causas eorum qui negent hanc postulationem iustam nec intelligo nec accipio.

Tuesday, August 10, 2010

Timor errandi, timor moriendi


Mihi anglice scribenti licet paginas innumeras complere: sic testes fiant discipuli liberi soror amici omnesque quibuslibet epistolas mittam. Difficile est anglice non scribere. . .paginam post paginam post paginam usque ad infinitum.

Quod numquam convenit mihi latine scribenti: tunc ita fit ut , stylo digitis retento sicut fragmento ligneo in manibus naufragi, ante scidulam vacuam sedeam, scruter, mediter, surgens crustulum inventum eo, omnem spem operis mox perficiendi abiciam.

Et quam ob rem? Sine dubio non fit ex incapacitate: satis volubile garrio latine, nugor blatero alucinor hariolor latine…. Cum amicis confabulans, satis saepe et anglice et latine modo barbarico loquor, quod me non vexat. Qua re ergo tempore ipso cum scribere coeperim, mens stupet, vis imaginandi torpet?

Oritur, procul dubio, tanta impotentia ex timore ne alii me tardam et retusam animi esse iudicent: timor satis puerilis sed non sine causa. Estne remedium? Fortasse non nisi nutriam cutem multo duriorem….nam non possum negare: latinizare et volo et debeo. Ut guru quidam explicat, eloquentiam describens, "Primus ad Eloquentiam gradus studium est Elocutionis. . .priusque loqui est, quam copiose et sapienter loqui;…[Elocutio] difficillima, ab ipsis exorta latinae linguae rudimentis, humaniorum subinde literarum opera excolitur, lectione alitur, perficitur usu; cumque ceterae oratoris partes plurimum naturae debeant, hanc nullus nisi arte assequi potest."

Ego, quae omnino careo ingenio, nihilominus possum arte i.e. studio grammaticae lectione auctorum usu sermonis assequi elocutionem: sed non SINE his methodis…..ergo o lector mi, estote praemonitus: ego cerrita stupida stultissima sum. Damnentur soloecismi, man the torpedoes, full speed ahead.

Friday, July 30, 2010

CONVENTICULUM LEXINTONIENSE

Procul dubio mensis iulius quotannis eluminatur nobis americanis illo latine loquentium conventu, cuius guru Terentius Tunberg mea quidem sententia inter homines hodiernos in mundo latinitatis caelestibus primus et liberalitate et humanitate. Sunt alia certo conventicula ad Musam dicacem nostram colendam, quorum participes se latinitati favere studere servire satis strepitose affirmant. Curatius inspice autem hos greges et, nisi fallor, satis commoda eis peculiaria invenietis. Quid de sectis, quid de agendis privatis dicam? Nos deterrent, nos excludunt plus quam alliciunt. Nunc scrutare conventiculum tunbergiense, quod spectat ad nihil nisi ad nutrimentum latinitatis inter nos cives plebeios communes pervulgares….profecto fines liberales, profecto scopus mirabilissimus. Conventiculum lexintoniense mihi quidem videtur exemplum optimum illius quod potest accidere si ex animo gaudemus paedia philologiaque nostra cotidie utentes.

Friday, July 16, 2010

De paedia lutherana

Saepe ante oculos habeo his in diebus opera illorum hyper-magistrorum qui ipsi saeculo decimo sexto incipiente fuerunt Academia, inter quos principia institutionesque Reformationis efficiebantur, in quibus tamquam seminario germina universitatis studiorum "humanisticae" radices egerunt.

Sine his scriptoribus – Melanchthone, Burenio, Chytraeo, Camerario, Sturmio, Crusio, tam multis! – Lutheranismus etiam concipi non potest. Qua de causa hic velim vos certiores facere de conventu academico (atque – ut mihi videtur -- lutherano) "Lutheranism and the Classics," in civitate Indiana, Castris Wayne, Kal. Octobribus huius anni. Doctores Ioannes Bruss, D.A. Meyer, Ioannes Nordling, et Carolus Springer (ac lumina aliquot obscuriora, inter quae ego) de rebus lutheranis classicis lutherano-classicis classico-lutheranis disserent.

De thesi meo, interrogas? Ut saepissime de illo ἰφθίμῳ ἀγαυῷ θαυμασίῳ ἀνδρί Ioanne Posselio, qui linguae graecae tam ardenter studebat ut verteret documenta lutherana non modo graece, sed etiam heroice. Ecce incepta Symboli Apostolici a Posselio μεταμορφωσθέντα :

Παμμεδέοντι θεῷ γενετῆρι ἐόντι πέποιθα,

ὃς κτίσε τὴν γαῖάν τε καὶ οὐρανὸν εὐρὺν ὕπερθεν.

(Si ignoveritis Symbolum, sic incipit: "Credo in Deum patrem omnipotentem Creatorem caeli et terrae".]
 

Nonne bellum? Nonne pulchrum? Posseli, te adamo.

Monday, July 5, 2010

Sermones vernaculi: vox populi vox egoismi

Quod his in diebus triumphat lingua anglica negari non potest. Aliquot diebus ante, virum [anglicum] audivi describentem linguam "globish", quae sine dubio anglica est … quamquam tam curta truncata circumcisa ut vix credam eam esse linguam adultorum vel etiam adulescentium: lingua globish est idonea infantibus anglice loqui discentibus. Quomodo censeam hanc patois dignam hominibus legatis clericis mercatoribus esse?

Nescio qua re nos lingua latina, quae plane idonea sit tali usui, peregre non utamur communicandi colloquendique causa. Qua re tam pretiosi tam necessarii ducuntur sermones vernaculi? Sine dubio coeperat noster amor vesanus vernaculorum usurpandorum annis sexti decimi saeculi: cum civitates "nationales" crescerent, repugnabant auctoritatem eorum extra fines, ut ecclesiae romanae, imperatoris etc. Lingua cuiusque gentis ascendit; Latina, nec "aliena" nec "propria," neglegitur; ratio eius usurpandae amittitur. Loquimur legimus scribimus utentes sermone vernaculo quia adiungi uni nationi – nostrae – cupimus. Nonne autem est usus vernaculi nostri unius, egoismus ipse? Nonne est hoc genus Jingo-ismi? Nec cupimus nec callemus cum aliis colloqui. Si forte discere linguae aliorum constituimus, sic agere lucri causa volumus videri. Nonne nos huius pudeat?

Ego saltem, vesana iam pridem existimata (immo etiam "crackpot"), colloqui scribere meditari discere docere ludere agere latine quam saepissime nos exigo.

Mundus mensuram pretii rerum aestimandi quodam tempore futuro mutabit….sic semper agit mundus.

Haud dubio quin olim voluntas ipsa sermocinandi cum aliis suffectura sit nos denuo incitare in studia latina.