Saturday, February 13, 2010

Mocha vivida

In situm interretialem mihi antea ignotum nuper incidi. "Live Mocha" nominatus, situs hic mihi quidem videtur demonstrare optima in concepto [haud scio an "universo" melius sit] illo Web 2.0. Live Mocha nobis adiumenta in linguis discendis offerre proponit, cuius ratio est simillima ei in discis Rosetta Stone nomine repertae. Simulac cursum eligimus (sunt XXXV cursus linguistici inter quos licet eligere), nobis vocabula in ordinatro ostenduntur et enuntiantur ab indigenis; de his vocabulis pericula facimus sententias componentes et legentes. Quod mihi maxime arridet est pensum scribendi: in fine omnis capituli tractatunculum debemus componere, quod mittimus electronice ad eos indigenas qui in situ Live Mocha uno et eodem tempore atque nos linguam discunt; hi emendunt corriguntque pensum meum scribendi atque exhortantur ut permaneam in studiis; ego quoque corrigo emendoque pensa anglice scripta eorum qui in situ anglice discunt. Est paene idem atque Facebook, praeterquam in situ Live Mocha tempore nostro melius utamur….immo possumus abuti, quia etiam dedita nimias horas trado in linguis discendis!

No comments:

Post a Comment