Tuesday, May 26, 2009

de recte docendo

Inter omnes qui maximi callent arte linguae Latinae artificiose publiceque agendi nobis notissimi sunt illi qui se in disciplina oratoria exercuerunt. De declamationibus eorum indicia multa tradita sunt in libris Philostrati de vitis sophistarum et in epistolis Libanii, nonnullae quidem orationes – panegyricae, nuptiales funestae, olympicae – etiam nunc extant, ita compositae ut ostendant quam stricte auctores regulas Menandri Rhetoris secuti erint.
Quamquam aeque ornatae festivaeve non videntur acroases academicae publice actae, tamen et ingenium et scientiam hominis cuiuscuius eruditi patefaciunt; quale genus sermonis describitur in capitulo sexto libri decimi sexti illius operis quod notum est nobis sub titulo Noctes Atticae. Hic refert Aulus Gellius de acroase a se audita Brundisii, dum medio in itinere a Graecia Romam cessat reficiturque illo oppidulo maritimo et somnulento. Eo tempore litterator vel grammaticus – ludi magister – quidam publice praebebat exemplum mercis suae, quod est facultas poetarum libros explicandi: “Experiundum se vulgo dabat” ait Gellius, sicut pudicitiam suam vel auctorum a Gellio bene amatorum venalem habebat.

Legebat barbare insciteque Vergilii septimum . . . . et iubebat
rogare se, si quis quid omnium rerum vellet discere.

Erat ille tam confidens – vel tam protervus – ut se auctorem in rebus philologicis omnibus praestaret. Gellius “Ego” inquit “indocti hominis confidentiam demiratus” laqueum verbalem illi sponte ponens rogavit de vocabulo quodam in versibus iam lectis.

centum lanigeras mactabat rite bidentis (Aen. 7.93)

Quid velit “bidentis”? quaerit Gellius, cui responsum dat grammaticus rapidum et minime aptum immo stolidissimum. Quo facto, Gellius e memoria versum Pomponii atellanarum poetae producens vi hac philologica grammaticum miserum robuste subicit.

Tria sunt indicia in hoc capitulo de inscientia illius grammatici:

l. non potest ille recte legere, i.e. ignorat leges prosodiae Latinae;
2. nescit historias vocabula nomina in versibus a poeta posita;
` 3. legit –non recitat – versus vergilianos.

Quod demonstrat grammaticum illum versus in animo numquam posuisse, numquam memoriae tradidisse. Qua de causa non recte docere potest.

Thursday, May 14, 2009

De contemptu Cupidinis

[a illo Nathane ipso] Haec disputatio nunc iteratio perpetua et numerosa fiet; non dico eam esse odiosam, sed profundius profundiusque urget propositum eius, ut mori iamiam ego vero velim ut Ciceronem mox conveniam (fortasse iocor, fortasse non.) Hac quinta ephemiridis scriptura mihi liceat nostri ab verbis auctoris ipsum ad me digredi, qui verba eius cotidie lego (lente meam ob inopiam ingenii.)
Hoc trimestri me praecipua ad duo studia applico: hunc librum evolvere et futuere. Hi semper fuerunt mihi primi fines; prior saepe efficiebatur quia libri semper mihi patent; de posteriore, libentes minus crebro feminae patent (per fortunam quidem)—tamen recens utrumque expeditum est. Quantum vero dissimulationis est: cum me nunc voluptati indulgere aliquid satis vetat, tali momento amor venit. Hoc est inopportunum, cum ita hae duae auctoritates, et Cicero et Cupido, adversae inter se, animum meum sollicitant. Ille “nam quid aliud agimus,” inquit, “cum a voluptate…cum a negotio omni sevocamus animum, quid…agimus nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus?” Cur hunc recessum morer? Quibus vitae cupiditatibus Cicero quasi mercator caelestis liberationem praeconatur ut quamquam non statim mortem petere velim, tamen libertatem habere meam aeternam certe petam. O Nathan! si mox, apud Ciceronem, “cum id non habeas quod tibi nec usu nec natura sit aptum, non careas, etiamsi sentias te non habere,” cur igitur hodie id quod non ad migrationem in caelum tuam pertinet colas? Quales per sententias eius, me abstrahi ab sensibus ipsis sentio; optime, cum eum qui his gravatur immortales non facile accipiebunt. Ergo cum Sancto Augustino pronuntio: “da mihi castitatem et continentiam…….sed noli modo”; etiam addo, magis, domine, me rapias ut liberer ab Cupidine sine nimis labore.

Thursday, May 7, 2009

De armatura contra philistinos recentes

[a Nathane misso] Nunc argumento de immortalitate animi apte facto, ad primam quaestionem (quae est, nihil mali in morte inveniendum) Cicero redit; et nunc minor persona dialogi affirmat sibi esse omnino persuasum ut nemo possit eum “depellere de inmortalitate” Iam nunc ipsi ego argumento credebam, tamen discipulum in dialogo suum et me ipsum cum adhortatur tum monet: “Laudo id quidem, etsi nihil nimis oportet confidere…[tamen] in his est enim aliqua obscuritas. id igitur si acciderit, simus armati.” Debemus armari? Ita secundum Ciceronem, quoniam “catervae veniunt contra dicentium.” Hae in hoc libro “catervae” male dicentium sunt philosophi quidam, quaero autem, qui sint ipsi tempore nostro? Quae catervae nunc contra aeternitatem ipsumque animum disserunt? Homines “empirici” qui non nisi mundo materiali confidunt? Confiteor, contra illos ego ipse dico scriptitoque, sed forsan modo ob superbiam meam quippe qui velim me hominem contrarium esse. Quid mea refert armari si bona ratione iam persuasus sum? Haec “obscuritas” nunc est tam valida quam non possimus evadere—ergo Cicero me monet ut me armem eodem modo atque Sanctus Paulus: “propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare.” Quamquam Ciceroni lorica non accepta ab Christo sed Platone, tamen lorica iustitiae est ipsa, quae accipi ab aliquo debet, et caute gerenda est contra illos qui solum res mortales in animo concipere possunt.

Tuesday, May 5, 2009

De fisco

Hoc trimestri scholas de litteris Romanis (anglice versis) habeo, cuius cursus discipuli tragoedias Lucii Annaei Senecae hac hebdomade cognoscunt. Mihi quidem videntur eis placere et personae mythologicae obsessae et horribilia facta ante oculos producta et scaenae tenebrosae rebusque infandis gravidae. Quod eis aperte non placet est poesis ipsa Senecana: Quae tam exquisita, tam elaborata, tam copiosa (o pulcherrima!) est ut iuvenes Americani vocabula ipsa etiam anglice versa non comprehendant. Nonne similis est conditio nostrae academiae his in periculosis temporibus? Nonne aures nostra obtunduntur verbis clarissimis simplicibusque procuratorum istorum (non eos nominabo duces) quorum manibus rudibus ineptis inhumanisque posita est salus nostrarum disciplinarum pretiosissimarum? Verba clara, turbidissima autem consilia. Qui administri mihi videntur os vultumque referre nullius plus quam Tisiphones vel Allectus infernalis.

Thursday, April 30, 2009

iterum a Nathane, pridem Kal. Mai.Praeterita hebdomade me dixi dubitare de firmitate propositorum quae Cicero dedisset de immortalitate animi. quippe quae voluerim credere – et quidem credo; tamen Ciceronis sententiae tantum adfirmant, non vero me huc traducunt. Nunc autem plane intellego quomodo auctor hic opus suum efficiat; nam videtur cicero vero novam sententiam non aggredi, sed quasi coniunctionem canoram pulchramque renovans videtur affirmationem veterem serere, id est sententiam ipsam Platonis. Quod argumentum efficitur sicut dia panton in more musicae. In quo dum eius sententias lego, vero mihi videor carmen audire magis quam tracatulum legere . Nam ne se oneret obscuris in explicandis, argumentum Platonicum magis accepit ut uberem hereditatem: “philosophia vero, omnium mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum?” Ita humilius rem capere petit, res minus principuas ipse integer omittans —quid? humilis est Cicero? non enim, sed pulchrum et sic sine macula se esse monstrat, ubi animi naturam non accurate describere potest, “nec me pudet” inquit “ut istos fateri nescire quod nesciam.”

Si quod veritatem canat carmen sit et si sit philosophia quod veritatem disserat, ergo Cicero carmen philosophicum fecit, quippe quod per musicam cogitationis canendo penitus se validare potest. Quam pulchritudinem ego adorans, fortasse fines libri huius transgredior:—tamen non mente ratiocinari sed ipso animo meo me oportet. Nam philosophus non sum; hanc disputationem appropinquo ut litteris studens, qui debet sententias auctoris intellegere sicut dona aliquamdiu expetita, quibus utens sagacem ego rationem Ciceronis intellegere incipio ipso tempore in quo intellego verba eius. Sic legens vocabula meditor sicut forsan ipse meditabatur scribens. Sententiae Martini Heidegger memini: "The poetic character of thinking is still veiled over. Where it shows itself, it is for a long time like the utopism of a half-poetic intellect. But poetry that thinks is in truth the topology of Being. This topology tells Being the whereabouts of its actual presence" (Vertit Alfredus Hofstader). Auctore vero philosophico, veritatis architectura est eadem atque litterarum quae veritatem exprimunt; evolvere librum quoddam dialogi idem est atque participare in disputatione ipsa.

Tuesday, April 28, 2009

A Nathane Oglesby data 4/28/ 09 Eatenus ut mortem non esse malum monstaret, aeternitas animi nunc explicata est. Praecipue argumentum per opiniones vulgi veterumque sapientium factum est, atque per philosophorum sententias (praesertim Platonem Aristotelemque veneretur, varios tamen alios describit.) Summatim in una sententia: “sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium” (36). qua de re opiniones populares scriptor libenter accipere videtur in hoc loco autem haerere: “ignoratio finxit inferos easque formidines”—vitam in corpore continuare post mortem credere non potest, quamquam etiam hanc eandem vulgus in se ipso testificat. Cur sententiam communem de animi immortalitate Ciceronem oportet credere, dum hanc de Inferorum monstris dubitat? Quem animum sine corpore intellegere posse nostros maiores poetasque negat, qua de causa ergo debet Cicero cogitationes illorum de ipsius aeternitate animi accipere? Si has sponte credimus, cur non etiam illas? Sic quidem cogito: videtur Cicero quiddam esse verum tam cupit, id. est ipsam immortalitatem, ut tantum opiniones communes accipiat quae eo serviant. Quibus eum adhuc approbo, res tamen mihi videtur adhuc improbata: Quamquam assentior ei non ob rationes fortes sed ob desiderium accipiendi meum innatum. Cum adiutore dialogi, quia tamen mihi quidem placet spes data sententiis Magistri, “Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.” Sed iam iamque magis debeo legere.

Thursday, April 23, 2009

A Nathane Oglesby data 4/23/19: Hoc trimestri, cum Diana Ciceronis Tusculanarum Disputationes lego. Oportet continue legens faciam ephemeridem de illis quae mihi videantur momenti esse in tractatulo ciceroniano. Ergo cogitationes meas hic videatis; utinam vos aliquantulum prosint.
Libro primo usque ad finem vicesimi capituli lecto, velim vos certiores facere me adhuc libentissime legere. Si vera vobis fere nuntiavero, disputationes hae sine dubio faciles et lectu et intellectu. Cuius libri primi hoc est argumentum: Cicero conatur monstrare mortem non esse malum sed magis quidem bonum. Duobus interlocutoribus fictis, concepta ciceroniana referuntur in figura colloquii cuiusdam in villa Tusculi; nihilominus, Cicero in praefatione ipse dicit: “Sed quo commodius disputationes nostrae explicentur, sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur.”

Praefatio vero multo difficilior lectu quam disputatio ipsa mihi visa est. In qua parte Cicero se nuper liberatum ab officiis publicis refert, hinc se applicare ad philosophiae studia, se tamen magna cum cura hoc incipere debere. In quibus faciendis Cicero mihi videtur cunctari et inhaerere: sicut in oculis eius contra mores Romanos philosophiae studere est.