Sapone quodam mirabili sodalis Michiko me nuper donavit. Vel accuratius dicerem saporis massam ipsam non tam mirabilem esse quam huius involucrum, quod rosacei coloris fert inscriptionem hanc:
Socrates (tm)
Aromatics
Lavender
Soap of the Greek Gods
Comprehendere difficile mihi est quomodo nomen illius philosophi (quod hic Socrates ille est manifestim videtur ex imagine faciei viri similis satyro, calvi, naso bulboso, naribus resimis, quae imago in involucro iuxta inscriptionem stat. ususne est ipse Socrates sapone hoc divino? Non credo, nam non nisi oleo lavatum erat illud corpusculum philosophicum. Ego quidem hoc sapone deorum graeorum his in diebus utor in lavando maritum, qui iam domum a nosocomeio regressus me balneatricem suam desiderat.
Monday, January 18, 2010
Saturday, January 9, 2010
Cento
Paucae sunt voluptates maiores quam illa dormiendi simul cum quibusdam amatis mammiferis. Marito meo in grabato apud nosocomeium adhuc iacente (qui die proximo Mercurii domum redibit!), ego ipsa cum tribus animalibus per singulas noctes domi dormio: cum Demetrio, cane amplo et grandi; cum Praefecto Classis, caniculo parvulo et rotundo; et cum Lucida, fele obesa et animo materno dotata, cuius versicolor pellis coloris "calico" similis est stragulo centonti.
Wednesday, January 6, 2010
Dies longiores fiunt paulo post Kalendas Januarias; caelum frigidum nunc frigidius fit dum serenum; nubibus obductum minus frigescit, plus minatur nivem. Mox germinantur croci atque ille flos quem nos "snowdrops" (quod est "gutta nivale") nominamus. Per fenestram nosocomii intuens contemplor montes Canadienses illuminatos nivibus splendentes conglaciatis.
Tuesday, January 5, 2010
Vir meus, captus membris lateris sinistri post ictum apoplexiae, non potest se movere a lecto sine usu sellae quae instructa est rotis. Positus in ea, maritus edit ad mensam in triclinio, capillos pectit ante speculum, lavat faciem lavacro, scribit ad mensam scriptoriam. Sedili perforato instructa, haec sella necessitatibus naturae accommodatur. Quamquam satis difficultatis cernitur ei in hoc processu recuperationis, plus spei nunc iacet in corde meo.
Sunday, January 3, 2010
Nuper meditor de verbo "classic" quo anglice utimur describentes res non paucas: libros, modos musicos, vestimenta, autoraedas, dialectos linguarum. Exempli gratia distinguimus linguam sanscritam classicam ab lingua vedica atque epica, sicut dialectum graecam qua usi sunt scribae linear B ab illa qua Plato Xenophonque. Significatio huius linguistica me eludit: estne lingua quaedam classica ut paradeigma vel exemplum? Estne illa flos quidam inter dialectos varias, qui possit eligi ad effectum singularem efficiendum?
Saturday, January 2, 2010
Septimo decimo die proximi mensis Decembris vir meus apoplexi correptus in nosocomium Sancti Josephi Bellinhamiensis intromissus est. Duos dies sub oculis ministrorum medicorumque iecit qui signa vitalia scrutarentur, tum sex dies in cubiculo minoris tutelae mansit, denique demotus est in "centrum rehabilitationis." Hodie est duodevicesimus dies a quo ei assideo, antea metuens ne secundo ictu afficeretur, nunc animum intendens ad therapistas qui virum docent ambulare...nam pars sinistra corporis eius remissione nervorum non apte fungitur. Manus, lacertus, umerus sinistrae partis inertia tarditateque affecti non moventur nisi magna cum difficultate. Haud scio an capax futurus sit pedibus uti ut antea; quod dolore intolerabili me affligeret nisi cor meum quam maxime custodirem.
Friday, January 1, 2010
Subscribe to:
Posts (Atom)
