Thursday, October 29, 2009

Samaria

Khora Sphakion ("regio Sphaciorum") cuius oppidum principale Sphakia, praedives varietate est generum animalium herbarumque quae se adapta caelo cretensi per saecula effecerunt. Usque ad oram ipsam insulae Montes Albi (Ore Leuka) Khoram Sphakion detruserunt; de rupibus videtur vicorum pars altera pendere, altera sub saxa in sinibus maris se coerceri. Et quia Khora Sphakion viis vehiculis aptis maxima ex parte caret, ad oppidula litoris meridionalis Cretae non nisi nave advenitur. Inter quae est Agia Roumeli. Hic invenitur aditus illarum faucium inclytarum quibus nomen est Samaria, vallis praeruptae per Leuka Ore tam praeditae donis Naturae ut Samariam iam saltum publicum civitate fundatum protigendumque Graeci constituerint.

Tuesday, October 27, 2009

Iter facio ad litus meridionale cretense

Oppidum est in praefectura Chaniensi cui nomen Sphakia est. In litore Maris Libyci positum, contra procellas Africas stans per saecula resistebat illis terram suam invadentibus: piratis, Mycenaeis, Punicis, Romanis, Arabibus, Venetis, Turcis. Quos tot hostes maximis sine viribus vincere non potuerant, Sphakienses recentes, iam coniuncti sicut socii in mundiali certamine vesano ad se ditiores pecunia reddere, hodie ut caupones, ministri popinarum, negotiatores mercaturae vilissimae, coqui, stabularii et gubernatores vehiculorum ad usum publicum destinatorum facti sunt. Nihilominus, cor sphakiense mihi videtur adhuc esse sibi suisque fidele: quamquam in multis modis servientes nummis peregrinis, homines sphakienses terram suam amant nutriuntque, pascunt pecora, hortos colunt.

Monday, October 26, 2009

Chania urbs vetus et recens

Paene unam hebdomadem hoc mense Septembri Chaniae mansi; qua ut castris utens, itinera aliquot horarum faciebam in regiones proximas, sero revertens ad deversorium iucundum “Anemonem” nomine. Chania ipsa – urbs quae “Cydonia” nominabatur temporibus antiquis – nunc dividitur in duas partes, quae dispares inter se clare demonstrant non modo vilitatem inurbanitatemque eorum qui se pingues reddant ab alienigenis, sed etiam valetudinem naturalem populi atque mores salubres cultus civilis indigenarum. Nam Oppidum Vetus, ubi inveniuntur deversoria, cauponae et tabernae sine numero mercaturam “creticam” (plerumque factam in regionibus asiaticis) praebentes, prope portum “veneticum” situm est; quod Oppidum Novum circumsedens aedifica publica continet, scholas, agoras omnigenas, universitatem ipsam cretensem “polytechnicam,” nosocomeium, hortos publicos, etc.; uno verbo, hic vivit urbs Chania, non se vendit.

Friday, October 23, 2009

Urbes Creticae notabiles multitudine incolarum et historicis archaeologicisque monumentis sunt Chania, Rhethymnon, Herakleion, quas via autocinetica per litus boreale extenta coniungens commercium perenne inter eas adiuvat. Autoraeduncula conducta, ego satis tremula in commeatum gravem ingressa, mores conductorum cretensium mox didici....qui (verum ut loquar) non multo a nostris distant. Tali modo copiae divitiaeque cultus civilis insulae Cretae mihi sunt apertae, sicut thesaurus regius. Non autem necesse est autoraedam conducere has urbes ad visitandas: nam systema leophoriorum publicorum interjungit paene omnes cives oppidaque insulae, quod praebet modum vehendi et conveniens et vili pretio.

Thursday, October 22, 2009

In insulam Cretam iter feci

Hac aestate -- quam rapide fugiunt hebdomades! mihi videtur modo cras me rediisse -- Fortuna consilium tam comprobavit ut me insulam Cretam visitare tandem siverit. Itaque hac felici stellarum concursione utens prid. Kal. Sept. aeroportum Atheniensem adveni, unde "Olympicum" quoddam aeroplanum me Chania transportavit, urbem iucundissimam quae a temporibus Minoiis usque ad hodierna partem maximi momenti in historia Cretica agit.

Sunday, June 21, 2009

Numquam mores quos extuli refero

si de libris novis propositisque sophistarum publice enuntiatis agitur, ab Seneca nostro dissentiri non possum, siquidem novo libro momenti vel proposito quolibet in ephemeridibus perlecto, numquam eandem me sentio. In qua re insunt et commoda et detrimenta: haec, quia concepta recentia seniores ut me sophistica ad certamina provocant; illa, quia seniores ut me sophistica ad certamina provocant. Eheu, quam multum temporis talibus in novis mihi ipsi intelligendis explicandis aestimandis consumitur! sine quo sumptu nihilominus quomodo conjectus cogitamentorum extendatur?

Hodie mane ultimum capitulum voluminis cuiusdam a Frank Donoghue professore apud facultatem litterarum anglicarum universitatis Ohio State compactum perlegi. Inscriptione cuius operis The Last Professors: The Corporate University and the Fate of the Humanities argumentum auctoris clare demonstratur: id est, utrum Studia Humaniora artium liberalium, si non concelebrentur, saltem tolerentur in Academiis Americanis an non, his in diebus pendet non ab voluntate academicorum ipsorum sed hominum qui res universitarias administrare in modis mercantilibus magis quam liberalibus opus esse affirmant. Secundum Doctorem Donoghue, hi nebulones administri cives nostros multum pecuniae pendere in liberis erudiendis hortantur, affirmantes gradu baccalaureato accepto iuvenes felicitatem mundanam, divitias materiales, securitatem fiscalem accepturos esse….quod in hac lacrimarum valle promittere nemini decet! Sunt quidem alia, multa alia magni momenti in hoc volumine, quod perlegere contemplarique operae pretium est.

Tuesday, June 2, 2009

de libellis scholaribus

Ut nobis academicis bene notum est (et cuius nos pudere debet) librorum scholarium emptio venditioque in manibus mercennariis et mercatorum auspiciis non solum regulatur sed etiam coercetur. Ab illis cauponibus persuadetur quemlibet librum scholis nostris electum functurum esse ut servolum ad cubitum stantem, onera gravia paratum ad commutuanda nobis. Discipuli autem, quibus talis persuasio mercennaria haud dirigitur, libris his egregiis non ut videtur vero adiuvantur; nam libelli quamquam maxime ornati sunt atque praediti imaginibus, chartis geographicis, variis indicibus appendicibusque innumerabilibus, pretio ridiculo exorbitantique venum dantur: tamquam emere nihil cibi in taberna alimentaria praeter fraga et pectines liceat.
Exempli gratia: Nathan, unus ex illis meis discipulis praeclaris qui in litteras latinas incumbunt, librum scholarem a profestrice quadam alumnis in cursu de rebus oeconomicis mandatum mihi heri monstravit. Pretium huius bibliou mirabilis? Centum quinquaginta dollari Americani! Et ei tantum pendenti quid nunc est? Libellus involucri splendidi, paginarum imaginibus coloratis sparsarum, spatii mediocris. Quem revendenti apud librariam studentilem quota pars pretii originalis ei reddetur?
Nonne meditari potius debemus de qua methodo discipulos nostros adiuvemus et in discendo et nummos in parcendo? Inspice quaeso verba haec illius praeclari hellenistae Rostochiensis Iohannis Posselii, qui anno 1588 de libris scholaribus optime mea sententia sic proposuit:

"Impossibile est ut quis multa simul faciat et eadem recte, ut verissime Xenophon dixit. Et sapientissima lex est Platonis, quae unumquemque civem, unam tantummodo artem discere et profiteri iubet. Quare quamcumque artem adolescentes de consilio praeceptoris discere instituent, eam initio ex unico tantum libello, qui erudita methodo summam artis in locos certos distributam explicet cognoscant: nec alios interea eiusdem argumenti libellos in manus sumant, priusquam illum edidicerint."