Thursday, November 25, 2010

Chickadees


Carmen quoddam populare incipit hoc versu:

"Over the river and through the woods to Grandmother's house we go."

Ego quae iam talis avia sum, ad cuius casam filii nepotesque iam veniunt, cibum omnibus animalibus paro: quod officium hodie – festo gratiarum agendarum – proprium est omnibus nobis aviis. Aviculis quoque dapes hodie paro praebeoque. In ferculis tubulisque suspensis de ramis arborum semina, cenam sub divo, offero: passerculi cyanocittaeque variae, intempestivis nivibus oppressae, non facile ipsae inveniunt, mundus enim nive et glacie velatus "panem cotidianum" eis obscurat. Feles Lucida et Stu, epulis suis repletae, plumigeros convivas tuentur per fenestram.

Monday, November 1, 2010

Translatio suavis

Cras scrutans varias symbolas repperi translationem quandem elegantem, qua de doctissimo Georg Ellinger operibusque magistralibus nonnulla intelligi possunt. Manfredus Fleischer, in tractatu anno 1989 conscripto, "Georg Ellinger," inquit, "raised the Atlantis of the works [of Neo-Latin poets] above sea level."

Friday, October 29, 2010

Φιλόμουσαι

Non sine nausea iterum atque iterum tractatulos lego sermones audio orationes ausculto de odio vel invidia cultus civilis nostri in artes liberales. Non odium hoc est, amici, sed ignorantia: videntur odisse quas intelligere non possunt….. vel in quas incumbendi occasio numquam data erat. Omnes qui nescioquo negotio cotidie funguntur, cum Musis et versati sunt et hoc tempore versantur. Nam, secundum Melanchthonem nostrum (commentarios facientem in Theognide poeta), Musae instigant cerebrum ipsum ut se moveat ultra impetus bestiales ad concepta abstracta; Philippus eas nominat "vim divinam quae ingenia moveat et exsuscitat ad sapientiam, ad scribendum et canendum"; alias "Musae scientia et optimus affectus animi ad illam imbibendam…."

Mercator, materfamilias, medicus, poeta, physicus….nos Μουσομανεῖς, Μουσοεργοί, ἐν χόροις Πιερίδων καθημερινὸν ἔργον Μουσοπολοῦντες.

Sunday, October 24, 2010

Carmen iucundum graecum Camerarii

Mihi quidem valde perplacent metaphorae vel translationes sapidae – παιδαριῶδές τι, εὖ οἶδα – quarum hanc hodie repperi prima in pagina librorum VI anno MDXXXIIIo editorum Sylvarum Eobani Hessi. Nonne aenigmatibus ludit Camerarius?

ὕλην τὴνδ' ἐλθὼν εἰς ἄξυλον ἔργου ἀθρήσεις

οὐχ ὅθε βῆς ἄρξων ἀλλ' ὅθι ληξόμενος.

Καὶ γὰρ γ' εἰ πάρα μυρι' ἔασι καλ' ἀλλά γε τέρψιν

ἕξει ὁμῶς πρότερον πᾶν πελεκισσάμενον.

Μᾶλλον δ' οὐδὲ πόνου κόρος οὐδέ σοι ἔσσετ' ἐρωή

Πρὶν τάδ' ἀναγνώσει δενδρεὰ πάντα πέσῃ.

Dum omnes hae arbores "non lignosae" ceciderint, abire non cupies. Quam iucunde concepta haec silva! Lector mihi videtur tamquam lignicaeda vel saltuarius; quis autem est Eobanus poeta? Semideus quidam silvanus?


 

    

Friday, October 22, 2010

Usurpanda etiamsi frigida

Usus Latinitatis tam multiplex est! Nuper tenera virgulta bucolicorum carminum Eobani Hessi (etiam ipsius teneri) tondens, hos versus in elegia secunda repperi:


 

(Philetas Musas alloquitur)

Vos ego per silvas, valles, iuga, culmina, montes,

Lustra, rubos, vepres, fluvios, vada, saxa, latebras,

Rura, casas, villas, agros, nemora, antra, cavernas,

Stagna, lacus, rupes, scopulos, mare, tesqua, salebras,

Vos ego perpluvias, ventos nimbosque repentes,

Frigora dura, nives, glaciem, gelicidia, brumas,

Hirsutasque hiemes laedentesque arva pruinas,

Vos ego per tenebras sequerer noctesque profundas.


 

Versus satis frigidi fortasse, sed non latent hic vocabula utilissima et nobis et discipulis? O thesaure lexicalis, o materia aurea! quam mihi placent talia in modis metricis praebita! Bene hodie epulata sum, nisi cuppediis, saltem pulte prisca romana!

Thursday, October 21, 2010

Et apud universitatem Calliope

In schola mea tyronibus designata (Classical Studies 117 The Ancient Legacy] heroica carmina hoc trimestri legimus, Argonautica Valerii Flacci scrutantes cum Thebaide Statii Iliade Homeri Aeneide Vergilii Pharsaliis Lucani. Quotannis quia opera muto – profecto maxime mihi displicet et (credo) nocet usus eorundem operum in annos – curriculum nunc satis periculosum videtur: numquam antea lego cum alumnis talia totque opera Ἄρεως μεστά in eadem schola, numquam antea cum pueris (natis annos duodeviginti). Sed quamquam inter alumnos non omnes omnia legunt, non omnes semper parati in oecum veniunt, nihilominus ferunt libros secum, alta voce legunt loca selecta, suo Marte versus difficiles explicare periclitantur….etiam sunt qui Ἄρη πνέοντες dissentiantur auctori antiquo cuidam aliquid asseveranti contra opiniones praeiudicatas et tam bene amatas a cultu civili nostro. Macte virtute, carissimi! Et hodie apud universitatem nostram corde cogitatis.

Monday, October 18, 2010

Risus argenteus

Discipuli tertii anni, qui hoc trimestri litteras latinas scriptorum republicanorum mecum legunt, exercitia varia scribunt de tropis in lectionibus repertis. Procul dubio nec ignorare imagines in poetis nostris licet nec negare quam momenti sint…..sed aliquando difficile est discutere subtiliora cum tironibus. Praeterita hebdomade pensum in metaphoris explicandis dedi: explicate, inquam, imagines in translationibus his: cerebrum lapideum, sanguis glacialis, risus argenteus. Satis recta responsa, quamquam "risus argenteus" certe eis aenigmati erat. "Risus argenteus," scripsit puella, "est is qui habet dentes pulchros." Alia puella, cuius risus re vera pulchre sonat: "Risus argenteus est ei cuius risus amoene sonat." Simpliciter respondit iuvenis, "Risus gratus est." Quibus lectis non recte despondeo – nam alumni mei boni sunt, amabiles atque acuti quamquam iuvenes – pensum autem illud dat satis quod pensitem.